previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
me facit invisum, gelida cum perluor unda
5per medium frigus, sane murteta relinqui
dictaque cessantem nervis elidere morbum
sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris,
qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
10mutandus locus est et deversoria nota
praeteragendus equus, ‘quo tendis? non mihi Cumas
est iter aut Baias,’ laeva stomachosus habena
dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);
maior utrum populum frumenti copia pascat;
15collectosne bibant imbres puteosne perennis
iugis aquae (nam vina nihil moror illius orae:
rure meo possum quidvis perferre patique;
ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
quod curas abigat, quod cum spe divite manet
20in venas animumque meum, quod verba ministret,
quod me Lucanae iuvenem commendet amicae); [p. 346]
tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
utra magis piscis et echinos aequora celent,
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
25scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
Maenius, ut rebus maternis atque paternis
fortiter absumptis urbanus coepit haberi
scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
impransus non qui civem dinosceret hoste,
30quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
35vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;
scilicet ut ventres lamna candente nepotum
diceret urendos correctus Bestius. idem,
quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
verterat in fumum et cinerem, ‘non hercule miror,’
40aiebat, ‘si qui comedunt bona, cum sit obeso
nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.’
Nimirum hic ego sum. nam tuta et parvola laudo,
cum res deficiunt, satis inter vilia fortis :
verum ubi quid melius contingit et unctius, idem
45vos sapere et solos aio bene vivere, quorum
conspicitur nitidis fundata pecunia villis. [p. 348]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BA´LNEAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ME´DICUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BAIAE
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: