previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hic idem, cum quodam tempore in Rheno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret sumpsit imperium, idque diutius tenuit [2] quam merebatur. nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum quidem iocus exstitit, amphoram pendere, non hominem. [3] Filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore quoque eius in honore habita et usque ad [4] mortem salario praestito. fuisse enim dicitur, ut et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae nobilis, gentis tamen Gothicae ; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat ut per eum a Gothis [5] cuncta cognosceret, erat enim illa virgo regalis, exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso dari nuptiarum causa iussit, quas ego inserui: [6] ‘ Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. Superioribus litteris scripseram, ut optimates Gothicas apud Perinthum conlocares, decretis salariis, non ut singulae acciperent, sed ut septem simul unum convivium haberent, cum enim divisae accipiunt, et illae [7] parum sumunt et res publica plurimum perdit, nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem infra scriptum omnia quae praecipimus ; sumptu etiam publico nuptias celebrabis.’ 1 2 [8] Brevis munerum fuit: ‘Tunicas palliolatas ianthinas subsericas, tunicam auro clavatam subsericam librilem unam, interulas dilores duas, et reliqua quae matronae conveniunt, ipsi dabis aureos Philippeos centum, argentos Antoninianos mille, aeris sestertium decies.’ [9] Haec me legisse teneo de Bonoso. et potui quidem horum vitam praeterire quos nemo quaerebat, attamen, ne quid fidei deesset, etiam de his quae didiceram intimanda [10] curavi. supersunt mihi Carus, Carinus et Numerianus, nam Diocletianus et qui sequuntur stilo maiore dicendi sunt. 3

1 See note to Tyr. Trig., xxv. 3.

2 Or Heraclea, now Eski Eregli, on the north shore of the Sea of Marmora.

3 See Claud., xiv. 3 and Aur., ix. 7 and notes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: