Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum litteras dedit: ‘Ago dis inmortalibus gratias, patres conscripti, quia vestra in me iudicia comprobarunt. [2] subacta est omnis qua tenditur late Germania, novem reges gentium diversarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices stratique iacuerunt. omnes iam barbari vobis arant, vobis iam serunt 1 et [3] contra interiores gentes militant. supplicationes igitur vestro more decernite, nam et quadrigenta milia hostium caesa sunt, et sedecim milia armatorum nobis oblata, et septuaginta urbes nobilissimae a captivitate hostium vindicatae, et omnes penitus Galliae [4] liberatae. coronas, quas mihi obtulerunt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, patres conscripti clementiae dedicavi. eas Iovi Optimo Maximo ceterisque dis deabusque inmortalibus vestris manibus consecrate. [5] praeda omnis recepta est, capta etiam alia, et quidem [6] maior quam fuerat ante direpta, arantur Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica captiva praebent nostris colla cultoribus, pascuntur ad nostrorum alimoniam gentium pecora diversarum, equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui, frumento barbarico plena sunt horrea, quid plura? illis sola relinquimus 2 [7] sola, 3 nos eorum omnia possidemus. volueramus, patres conscripti, Germaniae novum praesidem facere, sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod quidem credimus conferre, cum divina providentia nostros uberius secundarit exercitus.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.