previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Post haec Manlius Statianus, qui primae sententiae tunc erat, ita locutus est: ‘Dis inmortalibus gratias et prae ceteris, patres conscripti, Iovi Optimo, qui nobis principem talem qualem semper optabamus [2] dederunt, si recte cogitemus, non nobis Aurelianus, non Alexander, non Antonini, non Traianus, non Claudius requirendi sunt. omnia in uno principe constituta sunt, rei militaris scientia, animus clemens, vita 1 2 3 4 5 venerabilis, exemplar agendae rei publicae atque omnium [3] praerogativa virtutum, enimvero quae mundi pars est, quam ille non vincendo didicerit? testes sunt Marmaridae, in Africae solo victi, testes Franci, in 6 inviis strati paludibus, testes Germani et Alamanni, [4] longe a Rheni summoti litoribus, iam vero quid Sarmatas loquor, quid Gothos, quid Parthos ac Persas atque omnem Ponticum tractum? ubique vigent 7 Probi [5] virtutis insignia, longum est dicere quot reges magnarum gentium fugarit, quot duces manu sua occiderit, [6] quantum armorum sit, quae ipse cepit privatus, superiores principes quas illi gratias egerint, testes sunt litterae publicis insertae monumentis, di boni, quotiens ille donis militaribus est donatus! quas militum laudes emeruit! adulescens tribunatus, non longe post adulescentiam [7] regendas legiones accepit. Iuppiter Optime Maxime, Iuno Regina tuque virtutum praesul Minerva, tu orbis Concordia et tu Romana Victoria, date hoc senatui populoque Romano, date militibus, date sociis atque exteris nationibus 3: imperet quemadmodum [8] militavit! de cerno igitur, patres conscripti, votis omnium concinentibus nomen imperatorium, nomen Caesareanum, nomen Augustum, addo proconsulare imperium, patris patriae reverentiam, pontificatum maximum, ius tertiae relationis, tribuniciam potestatem.’ post haec adclamatum est, ‘Omnes, omnes.’ 8 9 10

1 On such " senatus consulta " and acclamations, see notes to Val, v. 3 and 4.

2 This date is also given (incorrectly) as that of the announcement in Rome of Aurelian's death; see Aur., xii. 3. In this instance it is also incorrect, since Florian was killed in the summer (probably August) of 276 ; see note to Tac, xiv. 2. There is no record of any consul named Scorpianus in 276.

3 See note to Pert, , iv. 9.

4 See note to c. i. 3.

5 Of all these cognomina only Gothicus was ever borne by Probus ; see note to c. xiii. 5.

6

7

8 in om. in P.

9 uigent Σ ; uigeant P.

10 nationibus Σ ; nationes P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: