previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit : ‘Referimus ad vos, patres conscripti, pontificum suggestionem et Aureliani principis litteras, quibus iubetur ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli terminandi sacrato deorum imperio [2] continetur. scitis enim ipsi, quotiescumque gravior aliquis exstitit motus, eos semper inspectos, neque prius mala publica esse finita quam ex iis sacrificiorum processit [3] auctoritas.’ tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus atque ita locutus est: ‘Sero nimis, patres conscripti, de rei publicae salute consulimur, sero ad fatalia iussa respicimus more languentium, qui ad summos medicos nisi in summa desperatione non mittunt, proinde quasi peritioribus viris maior facienda [4] sit cura, cum omnibus morbis occurri sit melius, meministis enim, patres conscripti, me in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum primum nuntiatum est Marcomannos erupisse, consulenda Sibyllae decreta, utendum Apollinis beneficiis, inserviendum deorum inmortalium praeceptis, 1 recusasse vero quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, cum adulando dicerent tantam principis Aureliani esse virtutem ut opus non sit deos consuli, proinde quasi et ipse vir magnus [5] non deos colat, non de dis inmortalibus speret, quid plura? audivimus litteras, quibus rogavit opem deorum, quae numquam cuiquam turpis est. 2 ut vir fortissimus [6] adiuvetur. agite igitur, pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu animisque sacris commodi, templum ascendite, subsellia laureata construite, 3 velatis 4 manibus libros evolvite, fata rei publicae, quae sunt aeterna, perquirite, patrimis matrimisque pueris carmen indici te. nos sumptum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos arvis Ambarvalia indicemus.’ 5

1

2

3

4

5

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: