Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Item epistula Decii de eodem Claudio : ‘Decius Messallae praesidi Achaiae salutem.’ 1 2 inter cetera: ‘Tribunum vero nostrum Claudium, optimum iuvenem, fortissimum militem, constantissimum civem, castris, senatui et rei publicae necessarium, in Thermopylas ire praecipimus mandata eidem cura Peloponnensium, scientes neminem melius omnia [2] quae iniungimus esse curaturum. huic ex regione Dardanica dabis milites ducentos, ex cataphractariis centum, ex equitibus sexaginta, ex sagittariis Creticis [3] sexaginta, ex tironibus bene armatos mille, nam bene illi novi creduntur exercitus; neque enim illo quisquam devotior, fortior, gravior invenitur.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.