previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Piso

Hic a Macriano ad interficiendum Valentem missus, ubi eum providum futurorum imperare cognovit, Thessaliam concessit atque illic paucis sibi consentientibus sumpsit imperium Thessalicusque appellatus vi 1 interemptus est, vir summae sanctitatis 2 3 4 et temporibus suis Frugi dictus et qui ex illa Pisonum familia ducere originem diceretur cui se Cicero nobilitandi [2] causa sociaverat. hic omnibus principibus acceptissimus fuit. ipse denique Valens, qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse dicitur non sibi apud deos inferos constare rationem, quod, quamvis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem Romana res publica non haberet, [3] Senatus consultum de Pisone factum ad noscendam eius maiestatem libenter inserui: Die septimo kal. Iuliarum cum esset nuntiatum Pisonem a Valente interemptum, ipsum Valentem a suis occisum, Arellius Fuscus, consularis primae sententiae, qui in locum [4] Valeriani successerat, ait: ‘Consul, consule.’ cumque consultus esset, " Divinos " inquit, ‘honores Pisoni decerno, patres conscripti, Gallienum et Valerianum et Saloninum imperatores nostros esse id probaturos 5 confido, neque enim melior vir quisquam fuit neque [5] constantior.’ post quem ceteri consulti 6 statuam inter triumphales et currus quadriiugos Pisoni decreverunt. [6] sed statua eius videtur, quadrigae autem, quae decretae fuerant, quasi transferendae ad alium [7] locum 7 positae sunt nec adhuc redditae, nam in his locis fuerunt in quibus Thermae Diocletianae sunt exaedificatae, tam aeterni nominis quam sacrati. 8 9 10

1

2 forma P.

3 cum om. in P ; ins. by Hohl; before ille in Σ .

4 ui P ; om. by Peter and Hohl.

5

6

7

8 id probaturos Salm.; imperaturos P.

9 citer consultum P.

10 locum ins, by Richter and Hohl; om. in P and Σ ; alibi Peter.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: