Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
rebus editis laederentur. scis enim ipse tales 2 homines cum iis qui aliqua de maioribus eorum scripserat quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum [2] Protreptici scripsit, unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, [3] morem tamen novum fecit, nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset, ac taciti ex militibus 1 viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt, [4] cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur, ‘Salonino deferimus,’ atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore [5] cincti discumberent. negare non possum aliunde 2 3 4 plerisque videri huius rei ortum esse morem ; dicunt militare prandium, quod dictum est parandium ab eo quod ad bellum milites paret, a cinctis initum ; cui rei argumentum est quod a discinctis etiam cum imperatore cenatur. quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.