Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Item Gordiani ad ipsum: ‘Imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto, nisi di omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in [2] hasta positi venderemur. denique nunc demum intellego, neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia dinumerare mittam, 1 multa non esse facienda quae feci; sed dis gratias, quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea [3] quae inclusus scire non poteram, quid enim facerem, quod et mater nos 2 venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illorum consensu quasi testium 3 4 5 [4] quod dixerat ad probaret? mi pater, verum audias velim: miser est imperator apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est ut audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet.’ [5] His epistulis intellectum est adulescentem soceri [6] consiliis emendatum atque correctum. et Misithei quidem epistulam Graecam quidam fuisse dicunt, sed [7] in hanc sententiam, tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.