Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sed statim illa, ut se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea non agnosci quae sciunt, et qui humiles se putant, si commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus consulti taciti acciperet, 1 2 [2] quod numquam antea fuerat factitatum. exstat denique eius epistula ad praefectum urbi talis: ‘Senatus consultum tacitum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi, factum esse fortasse non nosti, nam nec interfuisti. cuius exemplum ad te misi, ut scires quomodo Romanam rem [3] publicam regeres.’ enarrari autem non potest, quae commotio fuerit Maximini, cum audivit contra se [4] Africam descivisse, nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, prorsus furere videbatur. [5] Praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites adlocutus est, dicens Maximinum iam [6] occisum. ex quo gaudium maius fuit, statimque delectae sunt statuae atque imagines eius qui hostis [7] fuerat iudicatus, usus est sane senatus pendente bello potestate qua debuit, nam delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae [8] tyrannidis occidi iussit, atque parum fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium fuit [9] quod occisi fracti sunt et in cloacam missi, tunc et praefectus urbi Sabinus, consularis vir, fuste iam percussus occisus et in publico derelictus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.