previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed tanta gratulatione factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam viginti viros eligerent, inter quos erat Maximus sive Pupienus et Clodius Balbinus. qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam [2] Gordiani duo in Africa interempti sunt. illos sane 1 2 3 viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis [3] tuendas. tunc legationes a Maximino Romam [4] venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicebatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiaria promittenti. [5] usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus [6] Maximini. de cuius morte haec fabella fertur, fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaestore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. [7] longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea quae sibi erant secreto dicenda perquirere!, hortantibus ut prius signum inspiceret epistulae, dum considerat, [8] interemptus est. persuasum deinde est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in Castris Gordianorum et litterae et vultus sunt propositi.

1 in aliis Peter; alii P.

2 scriptor ins. by Eyssenhardt and Peter; om. in P.

3 pari Peter; erased in P; erarii P corr.; rari B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: