previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Gemmarum quod fuit vendidit et aurum in aerarium contulit, dicens gemmas viris usui non esse, matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo atque inauribus et bacato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex uncias auri plus non [2] haberet, prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus gessit, imitati sunt eum magni viri et [3] uxorem eius matronae pernobiles. aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in singulis officiis quot necessitas postularet, ita ut annonas non dignitatem acciperent fullones et vestitores et pistores 1 et pincernae et 2 omnes castrenses ministri, quemadmodum pestis illa instituerat, sed annonas [4] singulas vix binas, et cum argentum in ministerio plus ducentis libris non haberet nec 3 plures ministros, argentum et ministros et stromata, 4 quando pascebat, accipiebat ab amicis, quod hodieque fit, si pascatur [5] a praefectis absente imperatore, voluptates scaenicas in convivio numquam habuit, sed summa illi oblectatio 5 6 7 8 fuit, ut aut 9 catuli cum porcellulis luderent, aut per- dices inter se pugnarent, aut galbulae 10 parvulae sursum [6] et deorsum volitarent. habuit sane in Palatio unum genus voluptatis, quo maxime delectatus [7] est et quo sollicitudines publicas sublevabat. nam aviaria instituerat pavonum, phasianorum, gallinaceorum, anatum, perdicum etiam, hisque vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse ut ad xx milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent.

1

2

3

4

5 pistores Loisel, Peter; pictores P, Jordan.

6 et om. in P.

7 nec haec P.

8 ministros et stromata Editor; mistro mantea P; ministeria mutua Peter2.

9

10

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: