previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Vestes sericas ipse raras habuit; holosericam numquam induit, subsericam numquam donavit. [2] divitiis nullius invidit, pauperes iuvit, honoratos, quos pauperes vere non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis, [3] animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamque statim expendi iussit, omnem vestem quam donavit [4] ipse perspexit. omne aurum, omne argentum idque [5] frequenter adpendit, donavit et ocreas et bracas et [6] calciamenta inter vestimenta militaria. purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit, ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus [7] muricis repperisset. usus est ipse chlamyde saepe coccinea, in urbe tamen semper togatus fuit et in [8] Italiae urbibus, praetextam et pictam togam num- quam nisi consul accepit, et eam quidem quam de Iovis templo sumptam alii quoque acciplebant aut [9] praetores aut consules, accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi non imperatoris. [10] boni linteaminis 1 adpetitor fuit, et quidem puri, dicens: ‘ Si lineae idcirco sunt ut 2 nihil asperum [11] habeant, quid opus est purpura in linea?’ aurum autem mitti et dementiam iudicabat, cum ad 3 asperitatem ad- 4 5 6 deretur rigor, fasciis semper usus est. bracas albas habuit non coccineas, ut prius solebant.

1

2

3

4 linteaminis Salm., Peter; linae P1; linaei P corr.

5 ut om. in P.

6 ad om. in P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: