Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Oratores et poetas non sibi panegyricos dicentes, quod exemplo Nigri Pescennii stultum ducebat, sed aut orationes recitantes aut facta veterum qui erant eminentes libenter 1 audivit, libentius tamen, si quis ei recitavit Alexandri Magni laudes aut meliorum retro principum aut magnorum urbis [2] Romae virorum. ad Athenaeum audiendorum et Graecorum et Latinorum rhetorum 2 vel poetarum [3] causa frequenter processit, audivit autem etiam forenses oratores causas recitantes, quas vel apud ipsum [4] vel apud praefectos urbis egerant, agoni praesedit et maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri. 3 4 [5] Solos 5 post meridiem vel matutinis horis idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa [6] cognoverat, speciatim Verconium Turinum. quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa persuaderet, infamaret imperium; sicque omnibus persuaserat
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.