Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Post actus publicos seu bellicos seu civiles lectioni Graecae operam maiorem dabat, de Re Publica [2] libros Platonis legens. Latina cum legeret, non alia magis legebat quam de Officiis Ciceronis et de Re Publica, nonnumquam et orationes et poetas, in quis Serenum Sammonicum, quem ipse noverat et dilexerat, [3] et Horatium, legit et vitam Alexandri, quem praecipue imitatus est, etsi in eo condemnabat ebrietatem et crudelitatem in amicos, quamvis utrumque defendatur a bonis scriptoribus, quibus saepius ille [4] credebat. post lectionem operam palaestrae aut sphaeristerio aut cursui aut luctaminibus mollioribus dabat, atque inde unctus lavabatur, ita ut caldaria vel numquam vel raro, piscina semper uteretur in eaque 1 una hora prope maneret, biberet etiam frigidam [5] Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium, egressus balneas multum lactis et panis sumebat, ova deinde mulsum, atque his refectus, aliquando prandium inibat aliquando cibum usque ad cenam differebat, [6] prandit tamen saepius, ususque est Hadriani tetrapharmaco frequenter, de quo in libris suis Marius Maximus loquitur, cum Hadriani disserit vitam.
1 permultam Krauss, Peter2; post multam P.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.