Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit (nam et ita dicitur a plerisque), a prima pueritia artibus bonis imbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est quo se [2] non et ad litteras et ad militiam exerceret, nam in prima pueritia liberatores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum [3] patris, qui vitam eius postea in litteras misit, grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, philosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque [4] declamatae 1 feruntur, sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas in 2 senatu habuit, vel ex 3 contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum [5] scriberent. denique quos dignos ad id esse 4 videbat, singula quaeque, quae publice et privatim agebat, se 5 6 7 8 ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, eaque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.