Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cotidiana et domestica pauca [2] disseram. usus vivendi eidem hic fuit: primum, 1 si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriotor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum et huiuscemodi 2 ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam [3] faciebat, si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel vena- 3 4 5 6 7 [4] batur. dehinc, si hora permitteret, actibus publicis permultam 8 operam dabat, idcirco quod et res bellicae et civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam venales, et tractatae firmabantur, nisi quid novi etiam ipsi [5] placeret. sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque umquam taediavit aut morosus aut iratus resedit, [6] fronte semper pari et laetus ad omnia, erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset imponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.