Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio; ita nemo in re publica 1 tum fuit qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huiusmodi numquam tyrannicida [2] defuerit, sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem [3] sine maximo pudore possunt, ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui texi. [4] deinde illud quod Clementia tua solet dicere credidi esse respiciendum 2 ‘Imperatorem esse fortunae est.’ [5] nam et minus boni reges fuerunt et pessimi, agendum vero quod Pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni quos ad regendi necessitatem vis fatalis adduxerit, [6] et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit, neque postea hoc nomen in re publica loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero, 3 4 patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant: non nomen in illis primum fuit sed praenomen, [7] deinde, ut in plerisque libris invenio, Antonii dicti sunt, non Antonini.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.