Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos inmittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum luce vel, quod est gravius, nocte [2] invenirent, ex quo plerique exanimati sunt. multis vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito [3] sub mensis invenientur prandentes. primus denique invenit sigma in terra sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum sol- verentur. [4] In mimicis 1 adulteriis ea quae solent simulato fieri [5] effici ad verum iussit, meretrices a lenonibus cunctis [6] redemit saepe et manumisit. cum inter fabulas privatas sermo esset ortus, quanti herniosi esse possent in urbe Roma, iussit omnes notari eosque ad 2 3 balneas suas exhiberi 4 et cum iisdem lavit, nonnullis [7] etiam honestis, gladiatores ante convivium pugnantes [8] vidit 5 et pyctas frequenter. 6 stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, noxios et [9] venationes sibi exhibuit, parasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoream vel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia quae ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula et manus, quasi comedissent, lavarent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.