Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt, his diebus quibus ille natus est mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi 1 mater eius adulterata [2] esset, quod fama retinebat, huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, in monumento regio, quod iuxta villam esset in qua tunc pater agebat, supra statuam [3] regis posuit, ita ut capiti eius aptaret. quod multi ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum [4] autem eventus ostendit, natus est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus 2 3 quibus et Antoninus Pius. quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum et imperatorem, [5] sed non diu. die qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse ' Antoninus vocetur, ' sed Macrinus timuisse et, 4 quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor [6] de vi geniturae illius emanasset. haec atque alia omina fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset Diadumenus, et leo ruptis vinculis, ut quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset, ut quae 5 sola forte in areola inventa erat in qua infans iacebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.