previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem opinionum [2] edere quam de tanti viri caede reticere. Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severo eumque cum Severo professum sub Scaevola et Severo in advocatione fisci successisse, 1 ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per [3] secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum atque ob hoc concordiae fratrum Antoninorum favisse3; [4] egisse quin etiam ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum iis qui fautores fuerant Getae a militibus, non solum permittente verum etiam suadente Antonino, occisum. [5] multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu pro se et apud populum facinus dilueret, 2 3 4 illum autem respondisse non tam facile parricidium [6] excusari posse quam fieri, est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem qua invehendum erat in fratrem ut causa eius melior fieret qui occiderat; illum autem negantem respondisse illud 5 esse parricidium [7] aliud accusare innocentem occisum, sed hoc omnino non convenit; nam neque praefectus poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem [8] Getae occisum, et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse, dicens eum 6 stultissimum fore qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter [9] praefecturam vindicaret, quod factum est; nam [10] Macrinus Antoninum 7 occidit, ut supra exposuimus. qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninum vocavit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desiderata est.

1

2 Limum Hirschfeld; deum P, Peter.

3 eumque ... successisse om. in P1; ins. in P corr.; placed after commendatum in Peter's editions, after Seuero by Peter, on evidence of P, in Jahresb. cxxx. (1906), p. 35; del. as interpolation by Mommsen and Hohl.

4 fauisse Salm.; fuisse P.

5

6

7

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: