Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Signa interitus haec fuerunt: ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre [2] hominem cum gladio infestantem. et ea die qua occisus 1 2 est negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, [3] quas reddunt, sperantibus visas, et cum apud Lares sacrificaret, carbones vivacissimi exstincti sunt, cum inflammari soleant, et, ut supra dictum est, cor et caput in hostiis non est repertum, stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visae 3 ante diem 4 [4] quam obiret. et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur, nam cum ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus est iuvenem ad patrui observationem et 5 adiecit: ‘Observa collegam et successorem meum.’ [5] nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat. [6] Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indignissime tulit, quia videbat omnia per [7] eum antiqua posse restitui, caput eius conto fixum milites qui eum occiderant per urbem in castra pertulerunt. [8] reliquiae eius recuperato capite in sepulchro [9] avi uxoris locatae sunt. et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est, [10] cum id in Palatio repperisset. qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.