Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri, et magis blandus quam benignus nec umquam creditus [2] simplex, et cum verbis esset affabilis, re erat 1 2 inliberalis 3 ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas [3] et cardus in privata vita conviviis adponerat. et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici, [4] novem libras carnis per tres missus ponebat, si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat, [5] cum semper ad convivium multos vocaret, imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine [6] cenitabat. amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi 4 partem, aliquando lumbos gallinaceos, phasianum numquam [7] privato convivio comedit aut 5 alicui misit, cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, ut 6 fabulas litteratas 7 haberet. [8] Sane nullum ex iis quos Commodus rebus gerendis imposuerat mutavit, exspectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.