previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum [2] intra quinquennium quaeri iussit. 1 neque quisquam principum amplius senatui detulit, in senatus autem honorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, 1This sentence Peter 1, following Dirksen, transposed to precede senatum ... dedit. 2 3 4 quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret. [3] multos ex amicis in senatum adlegit cum [4] aediliciis aut praetoriis dignitatibus. multis senatoribus verum 5 pauperibus sine crimine dignitates tribunicias [5] aediliciasque concessit, nec quemquam in [6] ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. hoc quoque senatoribus detulit ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet 6 nec pateretur equites Romanos [7] talibus interesse causis, semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de [8] Campania ipse venit, comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit [9] de curia nisi consul dixissetnihil vos moramur patres conscripti senatum.’ appellationibus a consule factis iudicem dedit. [10] Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit. fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret. [11] praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius [12] de tutoribus tractaretur. de curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Plaetoria 7 vel propter lasciviam 8 9 10 vel propter dementiam darentur, ita statuit ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis.

1

2 M. Ceionius Civica Barbarus, consul 157, a brother of L. Aelius Caesar.

3 i.e., of Asia. Verus met her at Ephesus; Ver., vii. 7.

4 The officials in charge of the public treasury, kept in the Temple of Saturn.

5

6

7

8 So Novak; senatibus uel pauperibus s. c. senatoribus P; equitibus uel pauperibus ... senatoribus Peter 2, incorrectly (cf. Mommsen, RSt. II 3, p. 941, 2).

9 prodiret P.

10 Plattoria Jordan (cf. Savigny, Opp. Misc. II, 330); Laetoria P, Peter.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: