previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianus dedit, [2] sed cum eum videret homo paulo argutior miserrimae valetudinis, ita ut [3] scutum solidius iactare non posset, dixisse fertur: ‘Ter milies perdidimus, quod exercitui populoque dependimus; si quidem satis in caducum parietem [4] incubuimus 1 et qui non ipsam rem publicam, sed nos [5] ipsos sustentare vix possit .’ et haec quidem Hadrianus cum praefecto suo locutus est. quae cum prodidisset praefectus, ac per hoc Helius Caesar in dies magis magisque sollicitudine, utpote desperati hominis, 2 3 4 adgravaretur, praefecto suo Hadrianus, qui rem prodiderat, successorem dedit, volens videri quod verba [6] tristia temperasset. sed nihil profuit; nam, ut diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Helius Caesar (nam his omnibus nominibus appellatus est) periit sepultusque est imperatorio funere, neque quicquam [7] de regia ni mortis habuit dignitatem, doluit ergo illius mortem ut bonus pater, non ut bonus princeps, nam cum amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus dixisse fertur iis: ‘Etiam [8] vivente adhuc Vero decreveram .’ ex quo ostendit [9] aut iudicium suum aut scientiam futurorum. post hunc denique Hadrianus diu anceps quid faceret, Antoninum adoptavit Pium cognomine appellatum, cui condicionem addidit, ut ipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret filiamque suam Vero, non Marco [10] daret, nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum, saepe dicens sanum principem mori debere non debilem.

1

2 non tantum P corr.

3 set P corr.; et P 1.

4 So P corr. and Peter 2; incuibimus P 1.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: