previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


potuisset, si cum eo esse voluisset, sed deceptus est consiliis scaevis 1 Aureliani, qui filias suas eius filiis despondens persistere eum fecit in imperio. [2] Hic tantae fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde ad Commodum scriberet, cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli, quod prius deponerent potestatem quam scirent administrare. [3] deinde ne novi ad regendam rem publicam accederent praeter militares administrationes intimavit, ut assessores in quibus provinciis adsedissent, in his [4] administrarent. quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset, 2 [5] statim praefecti facti sunt. huius etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret [6] nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe. addidit praeterea consiliariis salaria, ne eos gravarent quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere. [7] hic erga milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vinum peterent, responderitNilum habetis et vinum quaeritis?’ ; si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae [8] vina non quaerant, idem tumultuantibus iis qui a Saracenis victi fuerant et dicentibus, ‘Vinum non accepimus, pugnare non possumus,’ ‘Erubescite,’ [9] inquit, ‘illi qui vos vincunt aquam bibunt .’ idem Palaestinis rogantibus ut eorum censitio levaretur idcirco quod esset gravata respondit: ‘Vos terras vestras levari censitione vultis; ego vero etiam aerem vestrum censere vellem.’

1

2 scaenis Salmasius; sceui P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: