previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Amicorum dehinc aes alienum2 dissolvit, filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit, et cum Probo genero suo praefecturam urbi obtulisset, ille recusavit dixitque minus sibi videri praefectum [2] esse quam principis generum, utrumque autem generum [3] statim consulem fecit, utrumque ditavit. alia die ad senatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni [4] ac neci dedit, causas plurimas audivit. accusatos a provincialibus iudices probatis rebus [5] graviter punivit. rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut excedens vita septem annorum canonem populo Romano relinqueret. [6] Ad orientis statum confirmandum profectus est, [7] nihil adhuc de Nigro palam dicens, ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac populo Romano penuria [8] rei frumentariae perurgueret. Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum 1 urbi reliquit atque intra triginta dies quam Romam venerat est profectus. [9] egressus ab urbe ad Saxa Rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus [10] est. occurrit ei et statim Geta frater suus, quem 2 3 4 provinciam sibi creditam regere praecepit 5 aliud [11] sperantem. Nigri liberos ad se adductos in eo habuit [12] honore quo suos. miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciamque praeciperet, ne eas Pescennius [13] occuparet. sed iam Byzantium Niger tenebat. Perinthum etiam Niger volens occupare plurimos de exercitu interfecit atque ideo hostis eum Aemiliano [14] est appellatus, cumque Severum ad participatum [15] vocaret, contemptus est. promisit sane Nigro tutum exsilium, si vellet, Aemiliano autem non ignovit. [16] Aemilianus dehinc victus in Hellesponto a Severi ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussu occisus est. [17] fusae sunt item copiae ab iisdem ducibus etiam Nigri.

1

2 quae P.

3 alienos P.

4 praefectum Mommsen; praefecti P.

5

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: