Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus [2] imperium obtinuit, cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni 1 Aper et Severus consulares, avus paternus Macer, maternus 2 [3] Fulvius Pius fuere, ipse natus est Erucio Claro bis et [4] Severo consulibus, VI idus Apriles. in prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur, quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi ad iudices exercuit, cum 3 ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante 4 [5] sederet ac iudicaret, octavo decimo anno publice declamavit. 5 postea studiorum causa Romam venit, 6 7 8 9 10 latum clavum a divo Marco petiit et accepit, favente sibi Septimio Severo adfini suo, bis iam consulari. [6] Cum Romam venisset, hospitem nanctus qui Hadriani vitam imperatoriam eadem hora legeret, [7] quod sibi omen futurae felicitatis arripuit, habuit et aliud omen imperii: cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit. [8] eadem nocte somniavit lupae se uberibus ut [9] Remum inhaerere vel Romulum, sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod [10] non liceret, dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa expergefactis et adclamantibus familiaribus, abiit. 11
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.