previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


De iudicibus omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit quamdiu verum inveniret. [2] libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus [3] libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. unde exstat etiam illud severum 1 quidem sed prope ioculare de servis, nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit qui ei colaphum daret diceretque 2: ‘Noli inter [4] eos ambulare quorum esse adhuc potes servus.’ inter cibos unice amavit tetrapharmacum, quod erat de phasiano sumine perna et crustulo. [5] Fuerunt eius temporibus fames pestilentia terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque [6] civitatibus vastatis per ista subvenit, fuit etiam [7] Tiberis inundatio. Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. 2 3 [8] Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella [9] etiam silentio paene transacta, a militibus propter curam exercitus nimiam 4 multum amatus est, simul [10] quod in eos liberalissimus fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem [11] Traianus imposuerat. Armeniis regem habere permisit, [12] cum sub Traiano legatum habuissent, a Mesopotamiis 5 non exegit tributum, quod Traianus imposuit. [13] Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad [14] illum venire contempsissent. reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt.

1

2 seuerum Petschenig; seuero P; seuere P corr.; seue B 2, whence Peter saeue.

3 so Mommsen; colafum daret et diceret P corr. (from P 1 colla fundar et qui); qui et collafum daret; cui ‘Noli,’ etc. Bitschofsky.

4

5

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: