previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sequitur ut morbo vel pestilentia latrantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nee tamen aliud, quam quod in cetero pecore praecepimus, quid fieri possit 1 reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur, et inveniuntur medicinae. [2] Maximus autem annuus 1earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo 2amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui 3citra satietatem 4tali non 5nocente cibo: quo 6cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam et tithymalus maiorum quoque animalium ventrem solvit, et proprie ulmus apium. Eaque causa est, cur in regionibus Italiae,7quae sunt eius generis 8arboribus consitae, raro frequentes durent [3] apes. Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, iisdem remediis et provideri9potest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus asseverare non audeo:10 [4] volentibus tamen licebit experiri. Siquidem prae- 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 [p. 474] cipit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae 22reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulncoque cinere obruere. Quo 23facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si [5] praeparatum vas obiciatur, irrepere. Nos magis ne intereant, quae deinceps dicturi sumus, aegris examinibus exhibenda24censemus. Nam vel grana mali Punici 25tunsa et vino Amineo conspersa,26vel uvae passae cum rore Syriaco 27pari mensura 28pinsitae et austero vino insuccatae 29dari debent: vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum levigata, et fictili vase cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata, [6] ligneis canalibus apponi. Nonnulli rorem 30marinum aqua mulsa decoctum, cum gelavcrit, imbricibus infusum praebent libandum. Quidam bubulam vel hominis urinam, sicut Hyginus affirmat, alvis apponunt. [7] Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corpora31domiciliis offerunt, aliae intra tecta, ut in publico luctu, maesto silentio torpent. Id cum accidit, arundineis infusi canalibus 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 [p. 476] offeruntur cibi, maxime dococti mellis, et cum galla 42vel arida rosa detriti. Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et [8] defruto vetere fessas sustinere. Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus purpureus flos: ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius succus datur. Hyginus quidem in eo libro, quem de apibus scripsit, Aristomaehus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat: primum, ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex 43integro recens ponatur; deinde ut fumigentur. [9] Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novem contribuere, quamvis periculosum sit, ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laetaturas.44Sed ut concordes maneant, earum apium, quae ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinae plebis 45submoveri reges 46debent.47Nec tamen dubium, quin frequentissimorum examinum favi, qui iam maturos habent pullos, transferri, et subici paucioribus debeant, ut tanquam [10] novae prolis adoptione domicilia confirmentur. Sed et id 48cum fiet. animadvertendum est, ut eos favos subiciamus, quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, 49 50 51 52 53 54 55 [p. 478] et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt 56exerentes capita. Nam si favos immaturo 57fetu transtulerimus, emorientur pulli, cum foveri desierint. [11] Saepe etiam vitio quod 58Graeci φαγέδαιναν 59vocant, intereunt. Siquidem cum sit haec apium consuetudo, ut prius tantum cerarum confingant, quantum putent explere se 60posse, non nunquam evenit, consummatis 61operibus cereis, ut, dum examen conquirendi 62mellis causa longius evagatur, subitis imbribus, aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat: quod ubi factum est, reliqua 63paucitas favis complendis non sufficit; tuncque vacuae .cerarum partes 64computrescunt,65et vitiis paulatim serpentibus, corrupto 66melle, ipsae [12] quoque apes intereunt. Id ne fiat, vel duo populi 67coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere: vel si non est facultas alterius exanimis, ipsos favos, ante quam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert, ne admodum 68hebes 69ferramentum (quia non facile penetret) vehementius impressum favos sedibus suis commoveat: quod si factum est, apes domicilium derelinquunt. [13] Est et illa causa interitus, quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis melli- 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 [p. 480] ficiis quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magnis 83fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quoniam et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatac [14] novissime reliquae intereunt. Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva 84floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quae non85possint exire alvorum exitus praecludi,86ut ab opere 87mellifico avocatae, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant. Atque haec fere sunt examinum vitio laborantium remebia.

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11 possit Sac: potest A.

12 maximus autem annuus Schneider: maximumque vel minimum annuus S: maximusque vel minimus annuus Aa.

13 et quo (quos a) amara ulmi ac: quo samaras ulmis SA.

14 alioqui SA: alioquin ac.

15 sacietatem S: satietatem Aac.

16 non om. SAac.

17 quo om. SAac.

18 in regionibus Italiae ac: in geniobus; taliae SA.

19 generis SAac.

20 provideri ac: -ero SA.

21 audeo SA: audet ac. a Minor troubles, distinet from pestilentia, which is what is now called ' bee-pest' or ' foul brood.' b Now called ' dysentery.'

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32 enectae Aac: -a S.

33 qui SA: quo ac.

34 ad exhibenda SAac.

35 Punici ac: -a SA.

36 consparsam SA: consparsa a; conspersa c.

37 sutorio SAac.

38 mensura SAac.

39 insucatae ac: insucae SA.

40 ros ac: robore SA.

41 corpora ac: -is SA.

42

43

44

45

46

47

48

49 galla ac: galle SA.

50 cuius et SA: cibus ex a: om. c.

51 laetaturas scripsi: laetatura Aac: letatur S.

52 plebis ac: plebes SA.

53 reges ac: regi SA.

54 debent SA: debere ac.

55 et id a: sed id c: sed sit SA. a See note on p. 260. b Of Soli in Cyprus, who, with Philiscus of Thasos, wrote a book on bees (Pliny, N.H. XI. § 9).

56

57

58

59

60

61

62

63

64

65

66

67

68

69

70 crodunt ac: produnt S: produn A.

71 immaturo ac: -os SA.

72 quod ac: om. SA.

73 φαγέδαιναν A2: φαγέδεναν S: om. ac.

74 se om. SA.

75 consumatis ac: cum summas S: consummas A.

76 conquirendi ac: -is SA.

77 reliqua ac: aliqua SA.

78 partes om. S.

79 cum putrescant c: partescum S: patescunt A: patescant a.

80 corrupto ac: -a SA.

81 admotum SAac.

82 hebes Sac: habes A.

83

84

85

86

87

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: