This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Est et illa vernaculi examinis cura, si forte praedicto tempore facta eruptione 1 patriam 2 fasti-diens3 sedem longiorem fugam denuntiavit. Id autem significat, eum sic apis evadit vestibulum, ut nulla intra revolet, sed se confestim levet sublimius. [2] Crepitaculis aeris1aut testarum plerumque vulgo iacentium terreatur fugiens iuventus: eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis: deinde guttis mellis respersum admoveat: tum manibus, aut etiam trulla congregatas [3] apes recondat: atque, uti debet, adhibita cetera cura, diligenter compositum et illitum vas interim patiatur in eodem loco esse, dum advesperascat. Primo deinde crepusculo transferat, et reponat [4] in ordinem reliquarum alvorum. Oportet autem etiam vacua domicilia collocata in apiariis habere. Nam sunt nonnulla examina, quae cum processerat,2statim sedem sibi quaerant in proximo, eamque 3occupent quam vacantem reperiunt. Haec fere acquirendarum, atque etiam retinendarum apium traditur cura. 4 5 6 7 8 9 [p. 472]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.