previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium inserendarum tuenda-rumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Novembribus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine adfirmat. Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis stirpium generibus, quae firmioris et sucosioris libri sunt, posse fieri sane [2] concesserim. In vitibus nimis temere tot mensium 1rusticis insitionem permissam dissimulare non est fidei meae: nec quia ignorem 2brumae temporibus aliquando insitam vitem comprehendere. Sed non quid in uno vel altero experimento casu fiat, verum quid certa ratione plerumque proveniat, discentibus praecipere debemus.3Etenim si exiguo numero periclitandum sit, in quo maior cura temeritati 4 5 6 7 8 [p. 438] [3] medetur, possum aliquatenus conivere;9cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit,10omnem scrupulum summovere debemus. Est enim contrarium, quod Atticus praecipit. Nam idem per brumam negat recte putari vineam; quae res quamvis minus laedat vitem, merito tamen fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus rigore torpet, nec propter gelicidia corticem movet, ut [4] cicatricem consanet. Atque idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere, quod tum et totius obtruncatione vitis et cum eiusdem resectionis fissura praecipit fieri. Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et 11cortex naturaliter movet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae [5] plagam inurere. Permiserim 12tamen festinantibus autumno vitem inserere, quia non dissimilis est eius aeris qualitas vernae. Sed quocumque quis tempore destinaverit inserere, non aliam sciat esse curam surculis explorandis, quam quae tradita est priore libro, cum de malleolis eligendis praecepimus. Quos ubi generosos et fecundos et quam maturissimos viti detraxerit, diem quoque tepidum silentemque [6] a ventis eligat. Tum consideret surculum teretem solidique corporis, nec fungosae medullae, crebris etiam gemmis et brevibus internodiis. Nam pluri- 13 14 15 16 [p. 440] mum interest non esse longum sarmentum, quod inseratur; et rursus plures oculos, quibus egerminet, inesse. Itaque si sunt longa internodia, necesse erit 17ad unam vel summum duas gemmas recidere surculum, ne proceriorem faciamus quam 18ut tempestates et 19ventos et imbres 20immobilis pati possit. [7] Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra; sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata.De ea igitur prius disseram, quae magis in [8] consuetudine est. Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco maxime 21solida est atque enodis. Cum iuxta22terram insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto finitur et 23superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat. Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis sit. Purgamentum habeas ad fissuram,24sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur [9] ultra procedere. Is nodus etiam si quattuor digitis a resectione abfuerit, 25inligari tamen eum, priusquam vitis findatur, conveniet, ne, cum scalpro factum 26 27 28 29 30 31 32 33 34 [p. 442] fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet. Calamus autem35non amplius tribus digitis debet allevari, atque 36is ex ea parte, qua raditur, ut sit levis. Eaque rasura ita deducitur, ut medullam contingat uno latere, atque altero paulo ultra corticem de-stringatur, figureturque in speciem cunei, sic ut ab ima parte acutus 37surculus, latere altero sit tenuior, atque altero plenior; perque tenuiorem partem insertus eo latere artetur quo est plenior, et utrimque contingat fissuram. Nam nisi cortex cortici sic applicatur, 38ut nullo loco transluceat, nequit coalescere. 39 [10] Vinculi genus ad insitionem non unum est. Alii viminibus obstringunt; nonnulli circumdant libro fissuram; plurimi ligant iunco, quod est aptissimum. Nam vimen, cum inaruit, penetrat et insecat corticem. Propter quod molliora vincula magis probamus, quae cum circumvenere truncum, adactis harundineis cuneolis artantur. Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari vitem, radicesque summas vel suboles amputari; et post haec adobrui truncum. Isque cum comprehendit, aliam rursus [11] exigit curam: nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae suboles quae a lateribus radicibusque prorepunt. Tum quod ex insito profundit 40subligandum, ne vento surculus 41 42 43 44 45 46 [p. 444] motus 47labefactetur aut explantetur tener pampinus. Qui cum excrevit, nepotibus orbandus 48est, nisi si propter penuriam et calvitium loci summittuntur 49in propagines. Autumnus deinde falcem maturis palmitibus admovet. Sed putationis insitis 50custoditur ea ratio, ut ubi nulla desideratur propago unus surculus evocetur in iugum; alter ita reddatur ut adaequetur plaga trunco, sic tamen ne quid radatur [12] e duro. Pampinandum non aliter est quam in novella viviradice; putandum vero sic ut usque in quartum annum parcius imperetur, dum plaga trunci ducat 51cicatricem. Atque haec per fissuram insitarum est ordinatio. [13] Illa sic 52per terebrationem: primum ex vicino fructuosissimam53considerare vitem, ex qua velut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen transmittas. Haec enim tutior 54et certior est insitio, quoniam, etsi proximo vere non comprehendit, sequente certe, cum increvit, coniungi cogitur; et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur. [14] Huius traducis si non est facultas, tum detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur 55foramini, atque ita luto circumlinitur 56 57 58 59 60 61 62 63 64 [p. 446] resecta vitis, ut totus truncus alieni generis viti65serviat. Quod quidem non 66fit in traduce, qui a 67materno sustinetur ubere dum inolescat. [15] Sed aliud est ferramentum quo priores vitem perforabant, aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi. Nam antiqua terebra, quam solam veteres agricolae noverant, scobem faciebat perurebatque eam partem quam perforaverat. Deusta porro raro revirescebat, vel cum priore coalescebat,68et insitus 69surculus comprehendebat. Tum etiam scobis numquam sic eximebatur ut non inhaereret foramini; ea porro interventu suo prohibebat corpus surculi [16] corpori vitis applicari. Nos terebram, quam Gallicam dicimus, ad hanc insitionem commenti longe habiliorem utilioremque comperimus. Nam sic excavat truncum ne foramen inurat, quippe non scobem sed ramenta 70facit; quibus exemptis plaga levis relinquitur, quae facilius omni parte sedentem surculum contingat, nulla interveniente lanugine [17] quam excitabat antiqua terebra. Igitur secundum vernum aequinoctium perfectam vitium insitionem habeto, locisque aridis et siccis nigram vitem inserito, humidis albam.Neque est ulla eius propagandi 71 72 73 74 75 76 [p. 448] necessitas, si modo tam mediocris est crassitudo trunci ut incrementum insit i77plagam possit contingere;78nisi tamen vacuus locus demortui capitis vitem reposcit. Quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter eductus ad iugum in fructum summittitur. Neque inutile est ex ea vite, quam merseris, enascentes in arcu propaginis pampinos educare, quos possis mox, si ita competet,79vel propagare vel ad fructum relinquere.

1

2

3

4 confloreat SA.

5 laborem SA.

6 mensum SA.

7 nec quia ignorem o: nec qui nigriorem SAc: licet quidem ignorem (ex igriorem ut vid. ) M: non quod ignorem vulgo.

8 permiscere (permittere a) debeamus SAac, Sobel. Cf. Pliny, N.H. XVII. 188-189.

9

10

11

12

13 conivere c: convenire a, et vulgo ante Schn.: meri con-tueri SA: om. M: connivere Schn.

14 distendit (discendit a, discendi c) atque impedit (impendit c) acM.

15 gemmas et AacM, et vulgo ante Schn.; et deinde corticem M, ante Schn.

16 permiserit SA: permisceri cM. a III. 6. b cambium-layer.

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26 erit SAa: esse c: est M, edd.

27 ne ... quam om. SA.

28 et om. SAa.

29 et imbres om. SA.

30 maxime SAac, vett. edd.: magis M, et vulgo.

31 iuxta codd., et plerique: supra Schn.

32 et codd.: atque vulgo.

33 u. c. n. a. sit. Purgamentum habeas a. f. Sobel: u. c. n. a. est purgamentum habens ad fissuram (affisuram a) SAa: u. c. noti ut coagmentum fissuram (fixuram c) cM: u. c. non absimilis coagmentet fissuram edd.

34 resectionibus fuerit SAac.

35

36

37

38

39

40

41 autem] ut rarior (non ora.) SA: adradi Schn.

42 aequaliter vulgo ante Schn.

43 artus SA.

44 applicetur M, et vulgo: appellatur A.

45 nequidpatiatur coalescere SA: nequid coalescere patiatur a: nequid coalescere c.

46 profudit SA. a Thus forming an unsymmetrical wedge. By medulla is meant the cambium-layer.

47

48

49

50

51

52

53

54

55

56 motus om. SA, vett. edd.

57 ordinandus SA.

58 summittuntur S i summittur A: summitur a: sumitur c, edd. ante Gesn.: submittitur M, Gesn., Schn.

59 insitis om. vett. edd., Schn.

60 ducit S: duci A.

61 Ita SAacM, Sobel: In illa autem, quae fit vulgo.

62 oportet post fruct. add. vulgo; om. SAacM.

63 putatior SA, Sobel.

64 artatur SA. a Cf. Pliny, N.H. XVII. 116; Palladius, III. 17. 7.

65

66

67

68

69

70

71 alieni generis viti (vitis c) cM, Ald., Gesn.: alie in genere vitis a: alienigenis surculis Schn.: vitis ut ... viti] vitis ultratus surculus SA.

72 non om. SA.

73 qua SAa: qui (a om.) cM.

74 Deusta ... coalescebat] sic edd.: deusta (devineta S, de vineta A) porro cum prore (rore S, parte a) convalescebat SAa. Post scobem habent faciebat raro revirescebat et perurebat eam partem quam perforaverat deusta. Porro et insitus surculus comprehendebat cM.

75 coalesc, in eaque (duo verba om. codd.) nec (et codd.) insitus vulgo.

76 ramenta edd.: rasamenta acM: tramenta SA.

77

78

79

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TEĀ“REBRA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: