previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quinquennis vineae non alia est putatio quam ut figuretur quemadmodum supra institui dicere, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque bracchiis, quae duramenta quidam vocant, dividatur in totidem partes. Haec bracchia sat erit interim2 singulis palmitibus in fructum summitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde annis quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui [2] debeant incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat; siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. 1Itaque pingui terra singulis bracchiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius 2onerare, quam ut una vitis octo serviat palmitibus, nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit; illa enim pergulae magis quam vineae figuram obtinet quae supra hunc modum [3] materiis distenditur. Nec debemus committere, ut bracchia pleniora trunco sint; verum adsidue, cum modo a lateribus eorum flagella licuerit summittere, amputanda erunt superiora duramenta, ne iugum excedant; sed novellis palmis semper vitis renovetur. Quae si satis excreverint, iugo superponantur; sin aliqua earum vel perfracta 3vel parum procera 4 5 6 7 8 [p. 402] fuerit, locumque idoneum obtinebit unde vitis anno sequenti revocari9debeat, in pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum vel trium, ex quo cum processere frugiferae 10materiae, quicquid est supra vetusti bracchii amputatur, et ita ex novello palmite vitis pullulascit. 11Atque haec ratio bene institutarum vinearum in perpetuum custodienda erit.

1

2

3

4 quo SA.

5 interius SAaM.

6 adfligatur SA.

7 numerius SA.

8 praefracta Schn.

9

10

11

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PE´RGULA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: