previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed eum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerunt, nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae feriis facere quaeque non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quae festis exercere diebus 1Fas et iura sinunt:rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere saepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres Balantumque gregem fluvio mersare salubri. 2 3 4 5 6 7 [p. 220] [2] Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavari8oves nisi si 9propter medicinam. Vergilius quod 10liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;11sunt enim vitia, quorum causa pecus utile [3] sit lavare. Feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit: far pinsere,12faces incidere, candelas sebare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, faenum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo vel mulo clitellario adferre; sed iuncto advenere non permittitur nec adportatas 13serere neque terram aperire [4] neque arborem conlucare, sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo feceris, nec faenum secare aut vincire aut vehere; ac ne vindemiam quidem cogi per religiones pontificum feriis licet nec ovis tondere, nisi si catulo feceris. Defrutum quoque facere et vinum defrutare licet. Uvas itemque olivas conditu 14legere licet.Pellibus oves vestiri 15 16 17 18 19 20 21 [p. 222] non licet. In horto quicquid holerum causa facias, omnelicet. Feriispublicishominem mortuum [5] sepeliri 22non licet. M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias ait, idemque boves permittit coniungere lignorum et frumentorum advehendorum causa. Nos apud pontifices legimus feriis tantum denicalibus 23mulos iungere non licere, ceteris licere. Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, 24desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, [6] morem priscis usurpatum. Nec ego abnuo docendi curam, sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam praescripsero. Finem interim praesentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, quae de vineis arbustisque prodidere veteres auctores quaeque ipse mox comperi. 25 26 27 [p. 224]

1

2 saepe om. R et edd. ante Schn.

3 manibus SA.

4 reteri R, Lundström: reperiri S: repperiri A: repurgari Ald., Gesn., Schn.: repoliri Pontedera.

5 Post vel verba manifeste exciderunt SAR: absumuntur statim vel inserit Bononiensis 2523: statim absumuntur vel Ald., et deinceps omnes praeter Lundström, qui lacunam iudicat.

6 crediderit Lundstrōm: ceciderit SA: crediderat R, cett. edd.

7 exercere festis diebus SA.

8

9

10

11

12

13

14

15 lavare SA.

16 si om. R, edd. ante Lundström.

17 qui Gesn., Schn.

18 id est salutari om. R aliquot, Ald., Gesn., Schn.

19 faro (farao A) instare SA.

20 adportatas Warmington: adportata vel apportata R, edd.: adportare SA.

21 conditui R plerique, Ald, Gesn., Schn. a The ancient authorities frequently speak, for example, of dipping sheep as a preventive of scab. b Cf. Cato, 2. 4. c Sicilire is defined by Varro (R.R. I. 49. 2) as cutting with a sickle the tufts of grass which the mowers have passed over. d Not the regular pruning (putatio), but the removal of superfluous foliage to admit the light (conlucare, sublucare).

22

23

24

25 sepelire vel sepellire R plerique.

26 denicalibus R pauci dett.: dentalibus M: devivalibus S: denibalibus A: dominicalibus R plerique.

27 percensuerint SA. a But Columella omits Cato's exception, " unless they fall on family festivals "; cf. Cato, 138, Mulis, equis, asinis feriae nullae, nisi si in familia sunt. b Holidays celebrated by the family in honour of its deceased members; cf. Paul. Fest. 61 L, Denicales feriae colebantur, cum hominis mortui causa familia purgabatur. Graeci enim νέκυν mortuum dicunt;and Fest. 282 L,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: