Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘2. Invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae visionis rimatur singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit; nec est quicquam quod ibi non est: sed praeter ceteram tantarum divitiarum admirationem hoc erat praecipue mirificum, quod nullo vinculo, nullo claustro nullo custode totius orbis thesaurus ille muniebatur Haec ei summa cum voluptate visenti offert sese vox quaedam corporis sui nuda, et ‘Quid,’ inquit ‘ Domina, tantis obstupescis opibus? Tua sunt haec omnia. prohinc cubiculo te refer, et lectulo lassitudinem refove, et ex arbitrio lavacrum pete. Nos quarum voces accipis, tuae famulae; sedulo tibi praeministrabimus nec corporis curatae tibi regales epulae morabuntur.’
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.