Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. Tunc ego sensi naturalitus quosdam affectus in contrarium provenire: nam ut lacrimae saepicule de gaudio prodeunt, ita et in illo nimio pavore risum nequivi continere, de Aristomene testudo factus. Ac dum infimum deiectus, obliquo aspectu, quid
[p. 22]
rei sit grabatuli sollertia munitus opperior, video mulieres duas altioris aetatis; lucernam lucidam gerebat una, spongiam et nudum gladium altera; hoc habitu Socratem bene quietum circumstetere. Infit illa cum gladio ‘Hic est, soror Panthia, carus Endymion, hic Catamitus meus, qui diebus ac noctibus illusit aetatulam meam: hic, qui meis amoribus subterhabitis non solum me diffamat probris, verum etiam fugam instruit. At ego scilicet Ulixi astu deserta vice Calypsonis aeternam solitudinem flebo.’ Et porrecta dextera meque Panthiae suae demonstrato, ‘At hic bonus’ inquit ‘Consiliator Aristomenes, qui fugae huius auctor fuit, et nunc moirti proximus iam humi prostratus grabatulo succubans iacet, et haec omnia conspicit, impune se laturum meas contumelias putat. Faxo eum sero, immo statim, immo vero iam nunc ut et praecedentis dicacitatis et instantis curiositatis paeniteat.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.