previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omnibus, summumque, si vero aestimes, Hispaniae decus. [2] Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando 1perculit pudendisque foederibus adfecit. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat. [3] Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos suos, [4] Romanorum manibus elapsos, exceperant. 2Habita pro his deprecatio nihil valuit. Cum se ab omni bellorum contagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris 3 4 5 6 [p. 152] acceptum, quasi manus absciderentur. Itaque statim Megaravico fortissimo duce ad arma conversi. Pompeium proelio adgressi, foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent; Hostilium deinde Manci- [5] num: hunc quoque adsiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret. [6] Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internicionem saevire potuissent. [7] Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit, [8] ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit. Sed tum acrius in castris quam in campo, [9] nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit. [10] Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, quia sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur. [11] Tanti esse exercitum quanti imperatorem vere proditum est. Sic redacto in disciplinam 7 8 [p. 154] milite commissa acies, quodque nemo visurum se umquam speraverat factum, ut fugientes Numantinos quisquam videret. [12] Dedere etiam se volebant, si toleranda viris imperarentur. Sed cum Scipio veram vellet et sine exceptione victoriam, eo necessitatum conpulsi primum ut destinata morte in proelium ruerent, cum se prius epulis quasi inferiis implevissent carnis semicrudae et caeliae; 9sic vocant indigenam ex frumento potionem. [13] Intellectum ab imperatore consilium, itaque non est permissa pugna morituris. Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non impetrabant, placuit eruptio. [14] Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgueret fames, aliquantisper inde vixerunt. 10Novissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equorum cingulis 11uxores ademere, summo scelere per amorem. [15] Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam ferro veneno, subiecto igne undique pere- [16] gerunt. Macte 12fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem. Adseruit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum tam parva manu aetate tam longa sustinuit. Novissime 13 14 15 16 [p. 156] maximo duce oppressa civitas nullum de se gaudium hosti reliquit. [17] Unus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda, ut de pauper-rimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum 17de nomine,

1

2

3 fixit Freinshemius: fixisset codd.

4 et eum scripsi: etiam codd.

5 aliquando Lipsius: aliquanto codd.

6 exceperant: susceperant B.

7 Mancinus was placed unarmed and bound before the gates of Numantia, but the Numantines refused to take him prisoner (Veil. Pater. II, 1, 5).

8 Cp. Liv. Spit. 57 (where the incident is referred to): militem triginta dierum frumenta ac septenos vallos ferre coegit.

9

10

11

12

13 caeliae NL: praellae B.

14 vixerunt: vicerunt B.

15 cingulis: singuli B.

16 esse post macte add. codd. del. Aldus.

17

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: