[475] me vero diu quaesitum est, utrum philosophiae, an ru- sticitatis esset vita felicior, unde nunc dicit primam esse philoso- phiam, post ipsam rusticam vitam. suam autem personam pro quo- cumque ponit: sic paulo post "rura mihi" pro 'cuilibet', sic in primo "non illa quisquam me nocte per altum ire", in tertio "nec mihi tunc molles sub divo carpere so- mnos". et hoc est, quod dicit Horatius in arte poetica "hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor". et aliter: et 'primum' et 'ante omnia', ut "primus ibi ante omnes".
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.