[336] non alios prima c. o. m. hoc secundum licentiam poe- ticam dixit; nam falsum est. constat enim post factum mundum ex qualitate solis tempora esse divisa. et aliter: si crescit, deficit: in quo videtur secutus Epicurum, qui ait, omnia, quae orta, occidunt et aucta senescunt. Varro autem in satura, quae inscribitur de salute, sic: mundum haud natum esse, neque mori; Plato autem, non natum aut mori; Metrodorus autem, neque natum neque mori; Zenon, ex hoc mundo quamvis aliqua intereant, tamen ipsum perpetuo manere, quia inhaereant ei elementa, e quibus generantur materiae, ut dixit crescere quidem, sed ad interitum non pervenire, manentibus elementis, a quibus revalescat.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.