[34] panditur ipse tibi ordo est 'qua locus ipse tibi pandi- tur'. 'tibi' autem in tuum honorem et gratiam tuam. 'ipse' autem ultro, sua sponte. ipse tibi hic distinguitur, ne, si dixeris 'ipse tibi iam bracchia contrahit ardens scorpios', bene optantis verba maledictum comprehendisse videantur. iam bracchia contrahit ardens scorpios ideo Augusto merito iuxta scorpium locum adsignat, quia sidus hoc supra Romam positum creditur. Varro tamen ait se legisse Em- pedotimo cuidam Syracusano a quadam potestate divina mortalem aspectum detersum, eumque inter cetera tres portas vidisse tresque vias: unam ad signum scorpionis, qua Hercules ad deos isse diceretur; alte- ram per limitem, qui est inter leonem et cancrum; tertiam esse inter aquarium et pisces. argute itaque eam viam et sedem tribuit Augusto, forti imperatori, quam habuit deus fortis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.