[267] nunc torrete igni f. n. f. s. praeparate panem, quo utamini in serenitate, ne ea res inpedimento sit postea. multi ta- men de certo frugum genere dictum volunt: nam far, milium, panicum moli, nisi ante fuerint tosta, non possunt. nam quod ait 'saxo fran- gite' potest accipi et pinsere, quod significat pilo tundere, quia et vulgo cavatum saxum pilam dicimus: quae omnia fieri oportet propter facili- tatem molendi. multi hysterologiam putant, quia ante est molere quam coquere. nonnulli tradunt rusticos solitos, siquando ad excudendas fruges essent imbribus inpediti, spicas integras condere et, prout indi- guisset usus, hieme torrere, quo facilius a gluma sua separatum triti- cum molerent. alii non accipiunt hysteroproteron, sed 'modo hoc, modo illud facito', ut diversa dixisse videatur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.