Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Igitur ut intravimus cubiculum Materni, sedentem ipsumque, quem pridie recitaverat librum, inter manus habentem
deprehendimus.
[2]
Tum Secundus 'nihilne te' inquit, 'Materne, fabulae
malignorum terrent, quo minus offensas Catonis tui ames?
an ideo librum istum adprehendisti, ut diligentius retractares, et sublatis si qua pravae interpretationi materiam
dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed
tamen securiorem?'
[3]
Tum ille 'leges' inquit 'quid Maternus sibi debuerit, et
adgnosces quae audisti. quod si qua omisit Cato, sequenti
recitatione Thyestes dicet; hanc enim tragoediam disposui
iam et intra me ipse formavi. atque ideo maturare libri
huius editionem festino, ut dimissa priore cura novae cogitationi toto pectore incumbam.'
[4]
'Adeo te tragoediae istae non satiant,' inquit Aper 'quo
minus omissis orationum et causarum studiis omne tempus
modo circa Medeam, ecce nunc circa Thyestem consumas,
cum te tot amicorum causae, tot coloniarum et municipiorum clientelae in forum vocent, quibus vix suffeceris,
etiam si non novum tibi ipse negotium importasses, ut
Domitium et Catonem, id est nostras quoque historias et
Romana nomina Graeculorum fabulis adgregares.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.