previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XX De femore luxato.

Quum de his dixerim, de iis quoque, quae in cruribus sunt, videri possum dixisse: siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et humero, tibiae et cubito, pedi et manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt. [2] Femur in omnes quatuor partes promovetur: saepissime in interiorem; deinde in exteriorem; raro admodum in priorem, aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero, et vatium est: extra enim pes ultimus spectat; si in exteriorem, brevius, varumque fit, pes intus inclinatur; calx in gressu terrain non contingit, sed planta ima; meliusque id crus superius corpus, quam in priore casu, fert, minusque baculo eget; [3] si in priorem, crus extensum est, complicarique non potest; alteri cruri ad calcem par est, sed ima planta minus in priorem partem inclinatur: dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, rectusque eorum pes est. Si in posteriorem, extendi non potest crus, breviusque est; ubi consistit, calx hic quoque terram non contingit. [4] Magnum autem femori periculum est, ne vel difficulter reponatur, vel repositum rursus excidat. Quidam semper iterum excidere contendunt: sed Hippocrates1, et Diocles, et Philotimus, et Nileus, et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt. Neque tot genera machinamentorum quoque, ad extendendum in hoc casu femur, Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Pro tarchus, Heraclides, aliique quidam reperissent, si id frustra esset. Sed ut haec falsa opinio est, sic illud verum est: [p. 360] [5] quum ibi valentissimi nervi musculique sint, si suum robur habent, vix admittere; si non habent, postea non continere. Tentandum igitur est, et, si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi: si validius, melius adducent, qui easdem habenas ad valida bacula deligarint; quumque eorum fustium imas partes oppositae morae objecerint, superiores ad se utraque manu traxerint. [6] Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur: qui, ut in torcularibus, conversi, rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id scamnum2) est aut pronus, aut supinus, aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est; ea inferior, a qua recessit. Nervis extentis, si in priorem partem os venit, rotundum aliquid super inguen ponendum; subitoque super id genu adducendum est eodem modo, eademque de causa, qua idem in brachio fit; protinusque, si complicari femur potest, intus est. [8] In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere. Reposito osse, nihil aliud novi curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur; ne, si motum adhuc nervis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.

1 De artic. § 70; Gal. Comm. in h. loc. T. XVIIIa p. 731

2 Cf. Hipp. ed. Litté; T. IV, p. 40, 297 –301, 305,311.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: