previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione.

[1a] Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt humeri et femoris: communia etiam quaedam humeris, brachiis, feminibus, cruribus, digitis. Siquidem ea minime periculose media franguntur: quo propior fractura capiti vel superiori vel inferiori est, eo pejor est: nam et majores dolores adfert, et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est [p. 345] simplex, transversa: pejor ubi obliqua, atque ubi multa fragmenta: pessima, ubi eadem acuta sunt. [1b] Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent: multo saepius excidunt, aliudque super aliud effertur: idque ante omnia considerari debet; et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant; tactu inaequalia sunt. Si vero non adversa, sed obliqua junguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero brevius est, et musculi ejus tument. Ergo, si hoc deprehensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nervi musculique, intenti per ossa, contrahuntur; neque in suun cum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose vis nervis adhibetur: nam distentio nervorum, vel cancer sequitur; vel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque, si ante reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt. Intendere autem digitum, vel aliud quoque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest; quum alteram partem dextra, alteram sinistra prehendit. Valentius membrum duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis, maximeque eorum feminibus et cruribus, habenis quoque, vel linteis fasciis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diversa ducenda sunt. [1e] Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet, membrum vis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt: indiciumque ossis repositi est dolor sublatus, et membrum alteri aequatum. Involvendum duplicibus triplicibusve pannis in vino et oleo tinctis; quos linteos esse, commodius est. Fere vero fasciis sex opus est: prima brevissima, quae circa fracturam ter voluta sursum versum feratur, et quasi in cochleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire1: altera dimidio longiore; eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere, priori adversa, deorsumque tendere; atque iterum ad fracturam reversa, in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has injiciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat. Ac, si qua parte os [p. 346] eminet, triplex ea pannus objiciendus, eodem vino et oleo madens. [1g] Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori adversa sit, et tertia tantum in inferiore parte, tres in superiore finiantur: quia satius est saepius circuire, quam adstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur, et cancro opportunum est. Articulum autem quam minime vincire opus est: [1i] sed, si juxta hunc os fractum est, necesse est. [1h] Deligatum vero membrum in diem tertium continendum est: eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit; secundo laxior; tertio jam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum, adjiciendaque prioribus quinta fascia est: iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasciis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotiescumque autem solvitur membrum, calida aqua fovendum est. Sed, si juxta articulum fractura est, diu instillandum vinum est, exigua parte olei adjecta; eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur, et tenuius quoque, quam ex consuetudine, id membrum fiat: quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet: tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo, si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt: [1k] deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super accommodandae sunt, quae fissae circumpositaeque ossa in sua sede contineant: et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula imponenda est. Easque omnes circa articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant; Nec ultra adstringi, quam ut ossa contineant: et quum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari: [1l] ac, si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes ejus temporis, quo quodque os confervet, compleantur: postea levius aqua calida fovere, quia primo digeri materiam opus est, tum evocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est ungendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum, et tertio quoque die solvendum sic, ut, remota calida aqua, cetera eadem fiant; tantummodo singulae fasciae, quoties resolutae fuerint, subtrahantur.

[p. 347] [2] [2a] Haec communia sunt: illa propria. Siquidem humerus fractus non sic, ut membrum aliud, intenditur2): sed homo collocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus.

ZZZ Una fascia3, brachium amplexa, ex cervice ipsius, id sustinet: altera4, ab altera parte super caput data, ibi accipit nodum: tertia5 vincto imo humero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus ejus inter se vinctis. [2b] Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascia, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter humerus ducendus est, dextro, si sinister, sinistro brachio, demissum inter femina ejus baculum6 tenet: medicus super eam fasciam, de qua tertio loco dixi, plantam injicit dextram, si sinister; sinistram, si dexter humerus curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus: quo fit, ut leniter humerus extendatur. Fasciis vero, si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est; si summum, longioribus: ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Protinus vero brachium, quum deligatur, sic inclinandum est; idque efficit, ut ante fascias [p. 348] quoque sic figurandum sit; ne postea suspensum aliter atque quum deligabatur, humerum inclinet7. Brachioque suspenso, ipse quoque humerus ad latus leniter deligandus est: per quae fit, ut minime moveatur: ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit. [2d] Quum ad ferulas ventum est, extrinsecus esse earum longissimae debent; a lacerto breviores: sub ala brevissimae: saepiusque eae resolvendae sunt, ubi in vicinia cubiti humerus fractus est; ne ibi nervi rigescant, et inutile brachium efficiant. Quoties solutae sunt, fractura manu continenda; cubitus aqua calida fovendus, et molli cerato perfricandus; ferulaeque vel omnino non imponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt.

[3] At si brachium fractum est, in primis considerandum est, alterum os, an utrumque comminutum sit8: non quo alia in ejusmodi casu curatio sit admovenda; sed primum, ut valentius extendatur, si utrumque os fractum est; quia necesse est minus nervos contrahi altero osse integro, eosque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est. [3b] Nam, ubi alterum integrum est, plus opis in eo, quam in fasciis ferulisque est. Deligari autem brachium debet paulum pollice ad pectus inclinato; siquidem is maxime brachii naturalis habitus est: idque involutum mitella commodissime excipitur; quae latitudine ipsi brachio, perangustis capitibus collo injicitur: atque ita commode brachium ex cervice suspensum est. Idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.

[4] Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id vinciendo alienum est: fit enim brachium immobile. At si nihil aliud quam dolori occursum est, idem, qui fuit, ejus usus est.

[5] [5a] In crure aeque ad rem pertinet, alterum saltem os integrum manere. Commune vero ei femorique est, quod, ubi deligatum est, in canalem conjiciendum est. Is canalis et inferiore parte foramina habere debet, per quae, si quis humor excesserit, descendat: et a planta moram, quae simul et sustineat eam, et delabi non patiatur; et a lateribus cava, per quae loris datis, morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant. [5b] Esse etiam is debet a planta, [p. 349] si crus fractum est, circa poplitem; si femur, usque ad coxam; si juxta superius caput femoris sic, ut ipsa quoque ei coxa insit. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri brevius; quia numquam in antiquum statum revertitur; summisque digitis postea cruris ejus insisti: sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae negligentia quoque accessit.

[6] Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.

[7] [7a] His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde tum, quum jam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a vino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; quum ea desiit, modicum: tum etiam longior ulterioribus e liquido cerato membris, et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed paulatim ad antiquos usus reducendum est. [7b] Gravius aliquanto est, quum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit; maximeque si id musculi femoris aut humeri senserunt: nam ct inflammationes multo graviores, et promptiores cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est. Humerus quoque in periculum venit; sed facilius conservatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod juxta ipsos articulos ictum est. [7c] Curiosius igitur agendum est; et musculus quidem per mediam plagam transversus praecidendus: sanguis vero, si parum fluxit, mittendus: corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt: in his vero neque intendi nervos, neque ossa tractari, satis expedit: ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. [7d] Omnibus autem his vulneribus imponendum primo linamentum est, vino madens, cui rosae paulum admodum adjectum sit. Deligandaque fasciis sunt aliquanto laxioribus quam si ea plaga non esset9; quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest: numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant. [7e] Quod in femore humeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus [p. 350] circumdari fascia debebit, ut impositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt: praeterquam quod neque ferulis, neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et laxioribus fasciis opus est: [7f] ingerendumque subinde in eas est calidum oleum, et vinum; magisque in primo fame utendum; vulnus calida aqua fovendum; frigusque omni ratione vitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt: majorque vulneri, quam ossi cura adhibenda. Ergo quotidie solvendum nutriendumque est. Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet, id, si retusum est, in suam sedem dandum: si acutum, ante acumen ejus; si longius est, praecidendum; si brevius, limandum, et utrumque scalpro laevandum: tum ipsum recondendum est: [7g] ac, si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, injicienda est recte se habenti capiti ab ea parte, qua sima est; ut ea parte qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id majus est, membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolvi, idque os, ubi jam nudatum est, abscindere; quod maturius scilicet faciendum est: potestque ea ratione et os coire, et vulnus sanescere: illud suo tempore; hoc, prout se habet. [7h] Nonnumquam etiam in magno vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur, neque cum ceteris coeant: quod hic quoque ex modo fluentis humoris colligitur. Quo magis necessarium est, saepius vulnus resolvere, atque nutrire. Sequitur vero, ut id os per se post aliquot dies excidat. Quum tam misera antea conditio vulneris sit, tamen id interdum manus diutiusque facit; saepe enim integra cute os abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quod solvere, si accidit, maturius oportet, et fovere aqua; per aestatem, frigida; per hiemem, egelida: deinde ceratum murteum imponere. Interdum fractura quibusdam velut aculeis carnem vexat. Quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus, eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua vero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi plagam ictus protinus intulit. [7k] Puro jam ulcere, cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius adhuc membrum est, et ossa loco [p. 351] suo non sunt, paxillus tenuis quam laevissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paulum supra ulcus emineat; isque quotidie plenior adigendus est, done par id membrum alteri fiat. Tum paxillus removendus; vulnus sanandum est; cicatrix inducta fovenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint, illinendumque medicamentum est, quod siccet: et magis etiam hic quiescendum, donec id membrum confirmetur. [7l] Si quando vero ossa non conferuverunt, quia saepe soluta, saepe mota sunt, oin aperto deinde curatio est: possunt enim coire. Si vetustas occupavit, membrum extendendum est; ossa inter se manu dividenda, ut concurrendo exasperentur, et si, quid pingue est, eradatur, totumque id quasi recens fiat: magna tamen cura habita, ne nervi musculive laedantur. [7m] Tum vino fovendum est, in quo malicorium decoctum sit; imponendumque id ipsum ovi albo mixtum: tertio die resolvendum, fovendumque aqua in qua verbenae, de quibus supra dixi10, decoctae sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae: cetera, et ante, et post, eadem facienda, quae supra scripsi. [7n] Solent tamen interdum transversa inter se ossa confervere: eoque et brevius membrum, et indecorum fit; et, si capita acutiora sunt, assiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et dirigi debent. Id hoc >modo fit. Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex cerato liquido perfricatur, intenditurque; inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id quod eminet in suam sedem: et, si parum valuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, involutam lana regulam objicit; atque ita deligando, assuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus; ideoque locus is intumuit. [7o] Quod ubi incidit, diu leniterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro; multaque aqua calida salsa fovendum; et imponendum malagma, quod digerat; adstrictiusque alligandum; holeribusque, et praeterea vomitu utendum: per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid sinapi cum ficu in alterum membrum impositum, done id paulum erodat, eoque evocet materiam. [p. 352] Ubi is tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.

1 Hipp. De fract. § 4

2 Cf. Gazette médical de Paris; 1817, p. 126.

3 a

4 b

5 c

6 A

7 cf. Hipp. De fract. 8

8 Ibid. §4

9 cf. V, 26, 24

10 1. 6

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (27 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: