previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur.

Verum ut oculi multiplicem curationem, etiam manus exigunt; sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen evenire vel a primo natali die protinus, vel postea facta exulceratione, deinde per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat. Quod ubi incidit, specillo tentandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit: si in summo, specillum protinus recipit. [2] Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur nervorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cavum esse debet, vel medicamentum aliquod imponendum est ex adurentibus, vel candente ferro aperiendum, vel etiam scalpello incidendum. Quumque id patefactum, et jam ulcus purum est, conjicienda eo pinna est, illita medicamento [p. 284] cicatricem inducente; circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat: quo fit, ut ea remota, postea facultas audiendi sit. [3] At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt, et offendunt1, trajicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter ejus orae exulcerentur; aut etiam adurente medicamento idem exulcerare: postea deinde imponere id quod purget; tum quod eum locum repleat, et sic cicatricem inducat. [4] Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in iis, qui majora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet: supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo id glutinetur, imponere. Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire quae res quum in labris quoque et naribus fieri possit, eamdemque etiam rationem2 habeat, simul explicanda est.

1 cf. Plin. XI, 37, 50

2 curandi rationem?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: