previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VII De aurium morbis.

[1a] Hactenus in oculis ea reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possunt: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto majus periculum est: nam vitia oculorum intra ipsos nocent; aurium inflammationes doloresque1 interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne majori periculo locus sit. Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet. Postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perungere et operire. At magnus cum febre vigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur. Si id aliquae causae prohibent, alvus solvenda est. Cataplasmata quoque calida, subinde mutata, proficiunt; sive foeni graeci, sive lini, sive alia farina ex mulso decocta est. Recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae. tum, levato dolore, ceratum circumdari debet ex irino, aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius, quod ex rosa est, proficit. Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adjici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic, ut ex his pars dimidia sit; eaque tum simul ex passo mixto decoquuntur. In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet; quod semper ante tepefieri convenit: commodissimeque per strigilem instillatur. Ubi auris repleta est, super lana [p. 240] mollis addenda est, quae humorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt. Medicamentum vero est et rosae, et radicum arundinis succus, et oleum, in quo lumbrici cocti sint, et humor ex amaris nucibus, aut ex nucleo mali persici expressus. Composita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaveris lacrimae pares portiones conteruntur, deinde adjicitur his passum: vel papaveris lacrimae, croci, myrrhae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa, modo passum instilletur: [1e] vel id, quod amarum in aegyptia faba est, conteritur, rosa adjecta; quibus myrrhae quoque paulum a quibusdam miscetur: vel papaveris lacrima, aut tus cum muliebri lacte: vel amararum nucum cum rosa succus: vel castorei, myrrhae, papaveris lacrimae pares portiones cum passo: vel croci p. )-(. #1110;. myrrhae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. z. quibus, dum teruntur, paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho; idque ex primis medicamentis est: vel papaveris lacrima ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis; quae habet castorei, opopanacis, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. II. spumae Lyci p. )-(. IV. quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Ubi usus requirit, rursus id medicamentum, adjecto passo, teritur. Illud perpetuum est, quotiescumque crassius medicamentum est, quam ut in aurem instillari possit, adjiciendum eum esse humorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.

[2] [2a] Si vero pus quoque aures habent, recte Lucium per se infunditur, aut irinum unguentum; aut porri succus cum melle; aut centauri succus cum passo; aut dulcis mali punici succus in ipsius cortice tepefactus, adjecta myrrhae exigua parte. Recte etiam miscentur myrrhae, quam σταχτήν cognominant, p. )-(. I. croci tantumdem, nuces amarae XXV. mellis sesquicyathus: quae contrita, quum utendum est, in cortice mali punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant. [2b] Quae si vetustiora sunt, et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: [p. 241] piperis p. )-(. z. croci p. )-(. #1110;. myrrhae, misy cocti, singulorum p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. II. Haec ex vino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adjiciuntur passi heminae tres, et simul incoquuntur: quum utendum est, adjicitur his mel et vinum. Est etiam Ptolemaei medicamentum, quod habet lentisci p. )-(. z. gallae p. )-(. z. omphacii p. )-(. I. succum punici mali. [2c] Est Menophili validum admodum, quod ex his constat: piperis longi p. )-(. I. castorei p. )-(. II. myrrhae, croci, papaveris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicorii, ex aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optimi, singulorum p. )-(. IV. Quibus, dum teruntur, adjicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum p. )-(. z. lycii, nardi, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aloes p. )-(. II. mellis cyathi tres, vini sextarius: ex quibus Lucium cum vino decoquitur, deinde his alia miscentur. [2d] At si multum puris, malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum p. )-(. II. mellis cyathi duo, aceti quatuor simul incoquuntur: ubi utendum est, dulce vinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae succi par pondus miscetur, hisque adjicitur hyoscyami succi dimidio minor, quam unius ex superioribus, portio; eaque trita ex vino diluuntur. Per se quoque hyoscyami succus satis proficit.

[3] [3a] Commune vero auxilium adversus omnes aurium casus, jamque usu comprobatum Asclepiades composuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum p. )-(. I. floris junci rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum p. )-(. II. turis masculi, nardi syriaci, myrrhae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum p. )-(. III. quae separatim contrita, rursus mixta, ex aceto conteruntur; atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. Quod si et sanies profluit, et tumor est, non alienum est, mixto vino per oricularium clysterem eluere; et tum infundere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodii paulum sit adjectum, aut lycium cum lacte, aut herbae sanguinalis succum cum rosa, aut mali punici succum cum exigua myrrhae parte.

[p. 242] [4] [4a] Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur; et tum aliquod ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est, et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, lycium cum lacte debet infundi; vel aqua, in qua rosa decocta sit, succo aut herbae sanguinalis, aut acaciae adjecto. [4b] Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet; tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit; aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaracha contrita per fistulam recte instillatur.

[5] Ubi vero vermes orti sunt, si juxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt: si longius, medicamentis enecandi; cavendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album veratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit. Sub his emortui vermes in primam auris partem prolabuntur, unde facillime educi possunt.

[6] Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio, aeruginis rasae p. )-(. II. adjiciendum est, incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani p. )-(. II. myrrhae et fellis taurini, singulorum p. )-(. z z. vini quantum satis est ad myrrham diluendam.

[7] [7a] Ubi vero gravius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est aut oleum calidum, aut cum melle aerugo, vel porri succus, aut cum mulso nitri paulum: atque ubi crusta a corpore jam recedit, eluenda auris aqua tepida est; quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes, eaeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum conjiciendum est; quumque emollitae sunt, [p. 243] eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis gravitas manet, attondendum idem, et leniter, sed diu perfricandum est, adjecto vel irino vel laureo oleo, sic, ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fovendum; [7c] cibisque utendum ex imbecillissima et media materia; magisque assumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et succo radiculae corticis; aut cucumeris agrestis succus, adjectis contritis rosae foliis. Immaturae quoque uvae succus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.

[8] Aliud vitii genus est, ubi aures intra se ipsas sonant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Levissimum est, ubi id ex gravedine est: pejus, ubi ex morbo, capitisve longis doloribus incidit; pessimum ubi, magnis morbis venientibus, maximeque comitiali, provenit. Si ex gravedine est, purgare aurem oportet, et spiritum continere, donec inde humor aliquis exspumet. Si ex morbo vel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem, gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt: cibis non utendum nisi extenuantibus; in aurem dandus radiculae succus cum rosa, vel cum succo radicis ex cucumere agresti: vel castoreum cum aceto et laureo oleo. Veratrum quoque ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur. [8c] Si sine his coepit, ideoque novo metu terret, in aurem dari debet castoreum cum aceto, vel irino, aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum succo nucum amararum; aut myrrha et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit victus ratio: eademque facienda sunt, quae supra comprehendi, cum majore quoque diligentia; et praeterea, done is sonus finiatur, a vino abstinendum. [8d] Quod si simul et sonus est, et inflammatio, laureum oleum conjecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur; quibus quidam vel castoreum, vel myrrham miscent.

[9] [9a] Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus, aliquodve animal. Si pulex intus est, [p. 244] compellendum eo lanae paulun est; quo ipse is subit, et simul extrahitur. Si non est sequutus, aliudve animal est, specillum lana involutum in resinam quam glutinosissimam, maximeque terebinthinam demittendum, idque in aurem conjiciendum, ibique vertendum est: utique enim comprehendet et eximet. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est, aut hamulo retuso paulum recurvato: [9b] si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternutamenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus compulsa. Tabula quoque collocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus, superque eam homo deligatur in id latus versus, cujus auris eo modo laborat, sic, ut extra tabulam non emineat: tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur; atque ita concussa aure, id quod inest, excidit.

1 cf. Aph. V, 40; Cels. II, 7

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: