previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIX De digitorum ulceribus.

Digitorum autem vetera ulcera commodissime curantur aut lycio, aut amurca cocta, quum utrilibet vinum adjectum est. In iisdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consuevit: πτερύγιον Graeci appellant. Oportet alumen melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat: tum,quantum ejus aridi fuit, tantumdem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco colore fiat, eoque illinere. Quidam ad eumdem usum decoquere simul malunt, quum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt. [2] Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt: deinde digiti fovendi aqua ex verbenis, imponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulphuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto: aut aeruginis rasae p. )-(. I. squamae aeris p. )-(. XII. mellis cyatho coguntur: aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quidquid horum impositum est, tegendum [p. 261] linteolo aqua madefacto est. [3] Tertio die digitus resolvendus, et, si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non vincitur, purgandum est scalpello; tenuibusque ferramentis adurendum, et, sicut reliqua usta, curandum est. At, ubi scabri ungues sunt, circumaperiri debent, qua corpus contingunt: tum super eos ex hac compositione aliquid imponi: sandarachae, sulphuris, singulorum p. )-(. II. nitri, auripigmenti, singulorum p. )-(. IV. resinae liquidae p. )-(. VIII. tertioque id die resolvendum est. Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: