previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


X De tonsillarum inflammatione.

Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput velandum est; extrinsecus is locus vapore calido fovendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas illini non alienum est; quae hoc modo fiunt. [2] Ex malo punico dulci succus exprimitur, et ejus sextarius leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo sit; tum [p. 248] croci, myrrhae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. per se conteruntur, paulatimque his adjiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori succo ista miscentUR, et rursus leniter incoquuntur: aut ejusdem succi sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adjiciuntur; nardi p. )-(. —. omphacii p. )-(. I. cinnamomi, myrrhae, casiae, singulorum p. )-(. I. Eadem autem haec et auribus et naribus purulentis accommodata sunt. [3] Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum; a cibo abstinendum, neque assumendum quidquam praeter aquam calidam est; alvus quoque ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; illinendum mel cum omphacio; extrinsecus admovendus, sed aliquanto diutius, vapor calidus, donec ea suppurent, et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt: deinde ex mulso calido gargarizandum. [4] At si modicus quidem tumor, sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adjiciendum est, illinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam coquuntur; tum adjicitur turis p. )-(. I. croci, myrrhae, singulorum p. )-(. — leniterque omnia rursus fervescunt. Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore, vel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque cibis lenibus opus est, quibus adjici dulce vinum potest.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: