previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur.

[1a] Ab his quae extrinsecus incidunt, ad ea veniendum est, quae interius, corrupta aliqua corporum parte, nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo pejus est. Ejus hae notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum sublividae, aut pallidae; in his sanies esse videtur; infra color niger est; ipsum corpus aridum et durius, quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est; eaque inflammatione cingitur; neque in eo loco levari cutis potest, sed inferiori carni quasi affixa est; somnus urget; nonnumquam horror, aut febris oritur, aut utrumque. Idque vitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit; dein lividum fit, circumque exiguae pusulae oriuntur: et si circa stomachum faucesve incidit, subito spiritum saepe elidit. Nihil melius est, quam protinus adurere. Neque id grave est: nam non sentit; quoniam ea [p. 206] caro mortua est. Finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. [1c] Tum deinde vulnus, sicut cetera adusta, curandum est. Sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta, undique a viva came diducta, quae trahit secum quidquid corruptum erat; purusque jam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum, vel etiam adurentia: vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcumque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a viva corruptam partem resolvit; certaque esse fiducia potest fere, ut undique vitiosa caro excidat. Si id non fit, medicamentumque malo vincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in ejusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est: aquam liberaliter bibere expedit: magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit.

[2] [2a] Non idem periculum carcinoma affert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet; interdum etiam torpet. Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent, aut livent; nonnumquam etiam in quibusdam delitescunt: tactusque is locus aliis dolorem affert, in aliis eum non habet: [2b] et nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est, quam esse naturaliter debet; nonnumquam iisdem omnibus ulcus accedit: interdumque nullam habet proprietatem; interdum simile iis est, quae Graeci vocant χονδυλώματα aspredine quadam et magnitudine sua: colorque ejus ruber est, aut lenticulae similis; neque tuto aufertur: nam protinus aut resolutio nervorum, aut distentio insequitur. Saepe homo ictus obmutescit, atque ejus anima deficit. Quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. [2c] Fereque primum id fit, quod χαχόηθες a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma quod sine ulcere est: deinde ulcus; ex eo thymium. Tolli nihil, nisi cacoethes potest: reliqua curationibus irritantur; et quo major vis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus; quidam ferro adusserunt; quidam [p. 207] scalpello exciderunt: neque ulli umquam medicina profecit: sed adusta protinus concitata sunt, et increverunt, donec occiderent; [2d] excisa etiam post inductam cicatricem, tamen reverterunt, et causam mortis attulerunt: quum interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum tentent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perveniant, non prohibeantur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo *scite potest, sed tempore et experimento. Ergo ubi primum id vitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia. Si levatur malum, minuunturque ejus indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum, et ad ustionem: si protinus irritatum est, scire licet jam carcinoma esse; removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam, aut rypodes emplastrum1 satis est. [2f] Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa injiciendum est, adjiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tingere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercrevit, tentanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus, ne quid eminere patiatur: sed ita, sl nihil exacerbabit: sin minus, eodem cerato contenti esse debebimus.

[3] [3a] Est etiam ulcus, quod θηρίωμα Graeci vocant. Id et per se nascitur, et interdum ulceri ex alia causa facto supervenit. Color est vel lividus, vel niger; odor foedus; multus, et muco similis humor: ipsum ulcus neque tactum, neque medicamentum sentit; prurigine tantum movetur: at circa dolor est, et inflammatio; interdum etiam febris oritur; nonnumquam ex ulcere sanguis erumpit: [3b] atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur; fitque ex his ulcus, quod φαγέδαιναν Graeci vocant, quia celeriter serpendo, penetrandoque usque ossa, corpus vorat. Id ulcus inaequale est, coeno simile; inestque multus humor glutinosus, odor intolerabilis, majorque quam pro modo ulceris inflammatio. Utrumque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus, vel iis quorum corpora mali habitus sunt. Curatio utriusque eadem est; sed in majore malo major vis necessaria. Ac [p. 208] primum a victus ratione ordiendum est: ut quiescat in lectulo: ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam assumat: alvus quoque ei ducatur: dein post inflammationem cibum boni succi capiat, vitatis omnibus acribus; potionis quantum volet sic, ut interdiu quidem aqua contentus sit; in coena vero etiam vini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in iis, quos φαγέδαινα urgebit, atque in iis, qui θηρίωμα adhuc habebunt, utendum erit. Et victus quidem talis necessarius est. [3d] Super ulcus vero inspergenda arida oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt. Quidquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet. [3e] Superdanda cum melle sunt vel linamenta, vel oleae folia ex vino decocta, vel marrubium: eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto, dein bene expresso: circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda, quae reprimant, cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet; diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis. Adustum vel medicamentis, vel ferro corpus, primum purgandum, deinde implendum esse, apparere cuilibet ex prioribus potest.

[4] [4a] Sacer quoque ignis (zona; psoriasis, seu herpes circinatus) malis ulceribus annumerari debet. Ejus duae species sunt. Alterum est subrubicundum, aut mixtum rubore atque pallore, exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla altera major est, sed plurimae perexiguae. In his semper fere pus, et saepe rubor cum calore est: serpitque id nonnumquam sanescente eo, quod primum vitiatum est: nonnumquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur, humorque exit, qui esse inter saniem et pus videri potest. Fit maxime in pectore, aut lateribus, aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis. [4b] Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum, inaequaliter tamen; mediumque sanescit, extremis procedentibus: ac saepe id, quod jam sanum videbatur, iterum exulceratur: at circa proxima cutis, [p. 209] quae vitium receptura est, tumidior et durior est, coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora seniora tentantur, aut quae mali habitus sunt; sed in cruribus maxime. Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex iis, quae serpunt; sic prope difficillime tollitur. Medicamentum ejus fortuitum est, uno die febris, quae humorem noxium absumat. Pus, quo crassius et albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os ulcerum laedi, quo plus puris exeat; et id, quo ibi corruptum corpus est, extrahatur. Sed tamen, si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alvi ductione opus est. [4d] In omni vero sacro igni, neque lenibus et glutinosis cibis, neque salsis et acribus utendum est; sed iis, qui inter utrumque sunt: qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, avis, exceptoque apro, omnis fere venatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austerum et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse, quam cibus, debet. Ipsa autem ulcera, si mediocriter serpunt, aqua calida; si vehementius, vino calido fovenda sunt: deinde acu pusulae, quaecumque sunt, aperiendae: tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt. [4e] Ubi inflammatio sublata, ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala cotonea in vino cocta atque contrita: potest emplastrum vel Herae2, vel tetrapharmacum3, cui quinta pars turis adjecta sit: potest nigra hedera ex vino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.

[5] chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est, et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa, sed tenuis; odor malus neque in ulcere, neque in ejus humore est; nulla inflammatio; dolor modicus est; nihil serpit: ideoque nullum periculum adfert; sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur, ulcusque renovatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid, et vehemens, et reprimens habeat; quale ejus rei causa fit ex [p. 210] his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum p. ) -(. IV. cadmiae, cerae, singulorum p. )-(. VIII. rosae quantum satis sit ad ceram simul cum eis molliendam.

[6] [6a] Fiunt etiam ex frigore hiberno ulcera, maxime in pueris, et praecipue in pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est: interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus; prurigo major est: nonnumquam humor exit, sed non multus, qui referre vel pus, vel saniem videtur. In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta sint; aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus. [6b] Si nondum adapertum ulcus est, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est. Si jam exulceratio est, imponi debet alumen aequa portione cum ture contritum, vino adjecto, aut malicorium in aqua coctum, deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.

[7] [7a] Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur: quae vel praecipue fatigare medicos solent; quoniam et febres movent, nec umquam facile maturescunt; et sive ferro, sive medicamentis curantur, plerumque iterum juxta cicatrices ipsas resurgunt; multoque post medicamenta saepius: quibus id quoque accedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice; sed etiam in alis et inguinibus. In mammis quoque feminarum se reperisse, Meges auctor est. Propter haec et album veratrum recte datur, atque etiam saepius, done ea digerantur: et medicamenta imponuntur, quae humorem vel educant, vel dissipent; quorum supra mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedant, crustaque eum locum adstringant: tum vero ut ulcus curant. Quaecumque autem ratio curandi est, corpus, puro ulcere, exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perveniat. Quae quum medici doceant, quorumdam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, eum, si anguem edit, liberari.

[8] Furunculus vero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore; maximeque ubi jam in pus vertitur. Qui [p. 211] ubi adapertus est, et exiit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta, subalbida, subrubra; quem ventriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiamsi nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se, atque erumpit. Sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet. Proprium ejus medicamentum galbanum est: sed alia quoque supra comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat: deinde, si non repressit, quodlibet puri movendo accommodatum: si ne id quidem est, vel resina, vel fermentum. Expresso pure, nulla ultra curatio necessaria est.

[9] Phyma vero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam majus. Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro explet, numquam excedit: phyma etiam latius patere consuevit; sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Ubi divisum est, pus eodem modo apparet: ventriculus, ut in furunculo, non invenitur: verum omnis corrupta caro in pus vertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in juvenibus rarius oritur, et difficilius curatur: ubi aetas induravit, ne nascitur quidem. Quibus vero medicamentis discuteretur, supra propositum est.

[10] φύγεθλον autem est tumor, non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est. Dolor distentioque vehemens est, et major quam pro magnitudine tumoris; interdum etiam febricula: idque tarde maturescit, neque magnopere in pus convertitur. Fit maxime aut in cervice, aut in alis, aut in inguinibus. Panum a similitudine figurae nostri vocant. Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra demonstravi4.

[11] [11a] Sed quum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans. Idque fere fit aut post febres, aut post dolores partis alicujus, maximeque eos, qui ventrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est; siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem ejus, quod phyma vocari proposui, rubetque cum calore, et paulo post etiam cum duritia, magisque nocenter indolescit, et sitim vigiliamque exprimit. Interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest; maximeque ubi altius [p. 212] pus movetur: sed cum siti vigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones. Et quod de subito durius non est, melius est; et quamvis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa jam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, avertendus materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt, et refrigerant: qualia et alias et paulo ante in erysipelate proposui. Si jam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant: qualis est ficus arida contusa; aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit; aut cucumeris radix5, cui ex farina duae partes adjectae sint, ante ex mulso decoctae. [11c] Licet etiam miscere aequis portionibus ammoniacum, galbanum, propolim, viscum; pondusque adjicere myrrhae dimidio minus, quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra explicui6. Quod per haec discussum non est necesse est maturescat. Idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacea ex aqua cocta *** recte miscetur7) Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt. Eademque omnium curatio: tantum modo distat. [11d] Crudum est autem, in quo major quasi venarum motus est et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities; et, si major abscessus est, horror, aut etiam febricula permanet: penitusque condita suppuratione, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Ubi ista se remiserunt, jamque is locus prurit, et aut sublividus, aut subalbidus est, matura suppuratio est: eaque, ubi vel per ipsa medicamenta, vel etiam ferro aperta est, pus debet emitti8. [11e] Tum si qua in alis, vel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamenta supervacua sunt: in reliquis parce [p. 213] tamen, nec, nisi magna plaga est, imponi decent. Commode vero vel super linamenta, vel sine his imponitur lenticula ex melle, aut malicorium ex vino coctum: quae et per se et mixta idonea sunt. [11f] Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita, vel foeni graeci linive semen ex passo coctum superdandum est. Quidquid deinde impositum est, non adstringi, sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera, quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, convenient quae in vulneribus exposita sunt9.

[12] Nonnumquam autem ex ejusmodi abscessibus, et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso. Fit in omni fere parte corporis; habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur fistularum plura sunt: siquidem aliae breves sunt, aliae altius penetrant; aliae recte intus feruntur, aliae multoque plures transversae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesve, ab uno ore orsae, aut etiam in plures sinus dividuntur: aliae rectae, aliae flexae, et tortuosae sunt; [12b] aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant, aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perveniunt; aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur, atque etiam quaedam insanabiles reperiuntur. Expedita curatio est in fistula simplici recenti, intra canem: adjuvatque ipsam corpus, si juvenile, si firmum est. Inimica contraria his sunt: itemque, si fistula os, vel cartilaginem, vel nervum, vel musculum laesit; si articulum occupavit; si vel ad vesicam, vel ad pulmonem, vel ad vulvam, vel ad grandes venas arteriasve, vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem penetravit. [12c] Ad intestina quoque eam tendere, semper periculosum, saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus vel aegrum, vel senile, vel mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam convenit, ut quo tendat, et quam alte perveniat, scire possimus; simul etiam protinus humida, an siccior sit: quod extracto specillo patet. Si vero os in vicino est, id quoque disci potest si jam nec ne eo fistula penetraverit, et quatenus [p. 214] nocuerit; [12d] nam si molle est quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc vitium est: si magis id renititur, ad os ventum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, verum adhuc levis est: si inaequale quoque et asperum subest, vehementius os exesum est. [12e] At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet; perventumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae. Simplices vero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cujus si plus fertur, quam quod simplici spatio convenit, plures sinus esse manifestum est. Quumque fere juxta sint caro, et nervus, et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint. Siquidem ex carne pus laeve, album, copiosius fertur: at ex nervoso loco, coloris quidem ejusdem, sed tenuius: ex nervo, pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint; quia saepe, quum quis aliter decubuit, aliterque membrum collocavit, pus ferri, quod jam desierat, iterum incipit; testaturque, non solum alium sinum esse, ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. [12g] Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede, neque in articulo, sed in eo membro, quod per se immobile, non nisi cum toto corpore movetur; satis proficiet emplastrum, quod recentibus vulneribus imponitur, dum habeat vel sale, vel alumen, vel squamam aeris, vel aeruginem, vel ex metallicis aliquid: exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera paulo plenius, idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat: [12h] quae in omnibus fistularum collyriis perpetua sunt. Idem deinde emplastrum in linteolo superimponendum, supraque injicienda spongia est in acetum ante demissa: solvique quinto die satis est. Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali docui. Ac si longius a praecordiis fistula est, ex intervallo jejunum radiculas esse, deinde vomere, necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem neminem fallit, [p. 215] quia durus est, et aut albus, aut pallidus. [12i] Sed tum validioribus medicamentis opus est: quale est, quod habet papaveris lacrimae p. )-(. I. gummis p.)-(. III. z. cadmiae p. )-(. IV. atramenti sutorii p. )-(. VIII. ex quibus aqua coactis collyrium fit: aut in quo sunt gallae p. )-(. z. aeruginis, sandarachae, aluminis Aegypti, singulorum p. )-(. I. atramenti sutorii combusti p. )-(. II. aut quod constat ex chalcitide, et saxo calcis; quibus auripigmenti dimidio minus, quam in singulis prioribus est, adjicitur, eaque melle cocto excipiuntur. [12k] Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis, aeruginis rasae p. )-(. II. conterere, deinde ammoniaci thymiamatis p. )-(. II. aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere: idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi effectus sunt, si cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est vel papyrum intortum, vel aliquid ex penicillo in modum collyrii adstrictum eo illinere. Scilla quoque cocta et mixta cum calce, callum exest. [12l] Si quando vero longior et transversa fistula est, demisso specillo, contra principium hujus incidi commodissimum est, et collyrium utrimque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen, ut brevis, intraque carnem sit, collyrio uti non debemus quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium conjicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur: [12m] aut eadem ex vino liquanda; vel si sordidior fistula est, ex mulso; si callosior, ex aceto sunt; idque intus infundendum. Quidquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere, quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi quis resolverit, antequam rursus alia medicamenta conjiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere, si plus puris fertur, vino; si callus durior est, aceto; si jam purgatur, mulso, vel aqua, in qua ervum coctum sit, sic, ut huic mellis quoque paulum adjiciatur. [12n] Fere vero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, victa medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit. Quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt; praecipueque spongia [p. 216] melle cocto illita. Neque ignoro multis placuisse, linamentum in modum collyrii compositum tinctum melle demitti: sed celerius id glutinatur, quam impletur. Neque verendum est, ne purum corpus puro corpori junctum non coeat; adjectis quoque medicamentis ad id efficacibus; quum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos jungat.

[13] [13a] Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine χηρίον a Graecis nominatur: idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile; sed majus, et cum dolore majore: quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur humor glutinosus et purulentus; neque tamen ad justam maturitatem pervenit. Si divisum est, multo plus intus corrupti, quam in furunculo, apparet, altiusque descendit. Raro fit in capillis. Alterum est minus, super corpus eminens, durum, latum, subviride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur humor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis, aut visci referens, interdum olei: si inciditur, viridis intus caro apparet. Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem movere consuerint. Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte imponitur et ficus arida, et lini semen in mulso coctum, et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui. [13c] Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic, ut ei dimidium resinae terebinthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hyssopi contriti sit adjectum; et uvae taminiae pars quarta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Ulcere ablato, super plagam medicamenta danda sunt, primum, quae pus citent; deinde, quae purgent; tum, quae impleant.

[14] [14a] Sunt vero quaedam verrucis similia; quorum diversa nomina, ut vitia sunt. ᾿αχροχορδόνα Graeci vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris ejusdem; supra latius, ad cutem tenue: idque modicum est, [p. 217] quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur; sed fere plura, maximeque in pueris: eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus convertuntur. [14b] — At θύμιον nominatur, quod super corpus quasi verrucula eminet, ad cutem latius, supra tenue, subdarum, et in summo perasperum: idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est; ibique facile finditur, et cruentatur; nonnumquam aliquantum sanguinis fundit: fereque citra magnitudinem fabae aegyptiae est, raro majus, interdum perexiguum. Modo autem unum, modo plura nascuntur vel in palmis, vel in inferioribus pedum partibus: pessima tamen in obscoenis sunt; maximeque ibi sanguinem fundunt.— μυρμήχια autem vocantur humiliora thymio durioraque: quae radices altius exigunt, majoremnque dolorem movent; infra lata, supra autem tenuia; minus sanguinis mittunt; magnitudine vix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut in inferioribus partibus pedum. — Clavus aufem nonnumquam quidem etiam alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso; quamvis interdum aliter: doloremque, etiamsi non alias, tamen ingredienti movet. [14d] Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur; et quo minora sunt, eo magis: myrmecia et clavi sine curatione vix umquam desinunt. Acrochordon, si excisa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem; thymio clavoque excisis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem; eaque relicta idem rursus exigit: myrmecia latissimis radicibus inhaerent; ideoque ne excidi quidem sine magna exulceratione possunt. Clavum subinde radere commodissimum est: nam sine ulla vi sic mollescit; ac, si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. [14e] Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde imponit resinam, cui miscuit pulveris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera vero genera medicamentis adurenda sunt: aliisque id, quod ex faece vini; myrmeciis id, quod ex alumine et sandaracha fit, aptissimum est. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque [p. 218] exulcerentur: deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta.

[15] [15a] At pusulae maxime vernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica, vel ex sudore nascuntur: ἐξανθήματα Graeci vocant. Eaeque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt. [15b] Nonnumquam plures, similes varis oriuntur; nonnumquam majores, lividae, aut pallidae, aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato: subestque iis humor; ubi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet; φλύχταιναι graece nominantur. Fiunt vel ex frigore, vel ex igni, vel ex medicamentis. — φλυζάχιον autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta; ex qua ipsa quod exprimitur humidum est. Ex pusulis vero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora, aut humidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammation ac dolore; exitque aut pus, aut sanies, aut utrumque. Maximeque id evenit in aetate puerili; raro in medio corpore; saepe in eminentibus partibus. [15c] Pessima pusula est, quae ἐπινυχτίς vocatur10. Ea colore vel sublivida, vel nigra, vel alba esse consuevit: circa hanc autem vehemens inflammatio est; et quum adaperta est, reperitur intus exulceratio mucosa, colore humori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem ejus est: neque enim ea faba major est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus, et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei impositum est. In omnium vero pusularum curatione primum est, multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari: secundum est, cibum minuere; abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus: eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita affectus est. Praeter haec is qui jam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet; simulque super eas nitrum inspergere, oleoque vinum miscere, et sic ungi; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si majus pusularum genus occupavit, imponenda lenticula est; detractaque summa pellicula, ad medicamenta lenia [p. 219] transeundum. [15e] Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali, vel viridi coriandro curatur. Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine foeni graeci mixta, sic, ut his invicem rosa atque intubi succus adjiciatur, dum mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten vocant, p.)-(. VIII. cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adjiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungi ex cerussa pusulae debent, tum hoc illini.

[16] Scabies vero est durior cutis11, rubicunda; ex qua pusulae oriuntur, quaedam humidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens, serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis vero certo tempore anni revertitur. Quo asperior est, quoque prurit magis, eo difficilius tollitur. Itaque eam, quae talis est, ἀγρίαν Graeci appellant. In hac quoque victus ratio eadem, quae supra, necessaria est. Medicamentum autem ad incipientem hane idoneum est quod fit ex spodii, croci, aeruginis, singulorum p. )-(. z. piperis albi, omphacii, singulorum p. )-(. I. cadmiae p. )-(. VIII. At ubi jam exulceratio est, id, quod fit ex sulphuris p. )-(. I. cerae p. )-(. IV. picis liquidae hemina, olei sextariis duobus: quae simul incoquuntur, dum crassitudo mellis fiat. [16c] Est etiam, quod ad Protarchum auctorem refertur (18, 18). Habet farinae lupinorum sextarium, nitri cyathos quatuor, picis liquidae heminam, resinae humidae selibram, aceti cyathos tres. Crocum quoque, lycium, aerugo, myrrha, cinis, aequis portionibus recte miscentur, et ex passo coguntur: idque omnem pituitam utique sustinet (id est reprimit). Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta, vel sulphur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui12, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.

[17] [17a] Impetiginis vero species sunt quatuor. Minime mala est quae similitudine scabiem repraesentat: nam et rubet, et durior est, et exulcerata est, et rodit. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est, et varis similes pusulas habet; videnturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interposito tempore squamulae resolvuntur; [p. 220] certioribusque haec temporibus revertitur. [17b] Alterum genus pejus est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque, figuras varias habens: squamulae ex summa cute discedunt, rosio major est, celerius et latius procedit, certioribusque etiamnum, quam prior, temporibus et fit, et desinit. rubrica cognominatur. Tertia etiamnum deterior est: nam et crassior est, et durior, et magis tumet; in summa cute finditur, et vehementius rodit; ipsa quoque squamosa, sed nigra; proceditque et late, nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur, aut desinit; neque ex toto tollitur. Nigrae cognomen est. [17c] Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est, et recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes; quibus demtis nonnumquam profluit sanguis. Alioquin vero humor ejus albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec vero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud valentius est, quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli13. Serapion autem, nitri p. )-(. II. sulphuris p. )-(. IV. excipiebat resina copiosa, eoque utebatur.

[18] [18a] Papularum vero duo genera sunt. [13b] Alterum, in quo per minimas pusulas cutis exasperatur, et rubet, leviterque roditur; medium habet pauxillo laevius; tarde serpit: idque vitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam ἀγρίαν Graeci appellant: in qua similiter quidem, sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur, et rubet, et interdum etiam pilos remittit. Quae [18b] minus rotunda est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in impetiginem vertitur. Sed levis papula etiam, si jejuna saliva quotidie defricatur, sanescit: major, commodissime murali herba tollitur, si super eadem trita est. Ut vero ad composita medicamenta veniamus, idem illud Protarchi14 tanto valentius in his est, quanto minus in his vitii est. Alterum ad idem Myronis15: nitri rubri, turis, singulorum p. )-(. I. cantharidum purgatarum p. )-(. II. sulphuris ignem non experti [p. 221] tantumdem, resinae terebinthinae liquidae p. )-(. XX. farinae lolii sext. I. gitti cyathos tres, picis crudae sext. I.

[19] Vitiligo quoque, quamvis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est, et ex malo corporis habitu fit. Ejus tres species sunt. — ᾿αλφός vocatur, ubi color albus est, fere subasper et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur: interdum etiam latius, et cum quibusdam intermissionibus serpit.— μέλας colore ab hoc differt, quia niger est, et umbrae similis: cetera eadem sunt. — λεύχη habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit; in eaque albi pili sunt, et lanugini similes. Omnia haec serpunt: sed in aliis celerius, in aliis tardius alphos et melas in quibusdam variis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce, quem occupavit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt: ultimum vix umquam sanescit; ac, si quid ei vitio demtum est, tamen non ex toto sanus color redditur. [19c] Utrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet, aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est; si humor albidus, sanari non potest. Itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id vero quod curationem recipit, imponenda lenticula mixta cum sulphure et ture, sic, ut ea contrita ex aceto sint. Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur. alcyoneum, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur, adjecto aceto. [19d] His in sole vitiligo perungitur; deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur. Proprie quidam, Myrone auctore16, eos, quos alphos vocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulphuris p. )-(. z. aluminis scissilis p. )-(. z. nitri p. )-(. zz. myrti aridae contritae acetabulum miscent; deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt. li vero, quos melanas vocari dixi, curantur, quum simul contrita sunt alcyonium, tus, hordeum, faba. eaque sine oleo in balneo ante sudorem insperguntur; tum genus id vitiliginis defricatur.

1 19, 15

2 cf. 22, 3

3 19, 9

4 18, 19; VII, 2

5 cf. 18, 7 et 13

6 cap. 18 et 19

7 Desunt aliqua. Lacunam ita ex Cod. Med. I. restituit Milligan: imponenda est farina hordeacea, quae ex aqua cocta recte miscetur. Miscere enim pro eo quod praeparare est, veteres dixisse quis nescit?

8 cf. II, 7

9 cap. 26 et 27

10 cf. Hipp. De aëre, aq. et loc. 3, et in mea edit. p. 372

11 cf. Paul. Aeg.IV, 2

12 videl. in libris De agricultura

13 18, 18

14 18, 19

15 cf. §19

16 cf. § 18

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (81 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: