previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur.

Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur: sequitur, ut de iis dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis1, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium, aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam virus. Itaque si vehemens vulnus est, cucurbitula admovenda est: si levius, protinus emplastrum injiciendum, praecipueque Diogenis2; [1b] si id non est, quodlibet ex iis, quae adversus morsus proposui; si ea non sunt, viride alexandrinum3; si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si vulneri imponitur, superque id duobus digitis verberatur: exsaniat enim. Ac salsamentum quoque recte super id vulnus deligatur.

[2] [2a] Utique autem, si rabiosus canis fuit, cucurbitula [p. 201] virus ejus extrahendum est. Deinde, si locus neque nervosus, neque musculosus est, vulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem vulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei vero quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae vehementer exedunt. Post quae nullo novo magisterio, sed jam supra posito vulnus erit implendum, et ad sanitatem perducendum. [2b] Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balneum mittunt, ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, vulnere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet: deinde multo meracoque vino excipiunt, quod omnibus venenis contrarium est. Idque quum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo videtur.

[2c] Solet autem ex eo vulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci: ὑδροφόβους (ὑδροφοβίαν vel potius glossema) Graeci appellant. Miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur: quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, nec opinantem in piscinam non ante ei provisam projicere, et, si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere; si habet, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur: sic enim simul et sitis et aquae metus tollitur. [2d] Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est. Antidotum autem, praecipue id, quod primo loco posui4; ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si amaritudine offendit, mel adjiciendum est: si jam is morbus occupavit, per catapotia sumi potest.

[3] [3a] Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant: quamvis in ea multum antiqui variarunt; ut in singula genera anguium singula medendi genera praeciperent; aliique alia. Sed in omnibus eadem maxime proficiunt. Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est; non tamen nimium vehementer, ne torpeat: dein venenum extrahendum est. Id cucurbitula optime facit: neque alienum est, ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati jam sanguinis extrahatur. [3b] Si cucurbitula non est, [p. 202] quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit: si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id vulnus exsugat. Neque hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur5; sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam venenum serpentis, ut quaedam etiam venatoria venena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in vulnere nocent. [3c] Ideoque colubra ipsa tuto estur; ictus ejus occidit. Et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit, neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est. Ergo quisquis, exemplum Psylli sequutus, id vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit, et tutum hominem praestabit. Illud, ne intereat, ante debebit attendere, ne quod in gingivis, palatove, aliave parte oris ulcus habeat. [3d] Post haec is homo loco calido collocandus est sic, ut id, quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat, neque cucurbitula est, sorbere oportet jus anserinum, vel ovillum, vel vitulinum, et vomere: vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere, et protinus calidum super vulnus imponere sic, ut pars interior corpori jungatur. Facit id etiam haedus agnusve discissus, et calida ejus caro statim super vulnus imposita: emplastra quoque, quae supra comprehensa sunt; aptissimumque est vel Ephesium6, vel id quod ei subjectum est. [3e] Praesensque in aliquo antidoto praesidium est. Si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri vini cum pipere, vel quidlibet aliud, quod calori movendo est, nec humorem intus coire patitur: nam maxima pars venenorum frigore interimit. Omnia etiam urinam moventia, quia materiam extenuant, utilia sunt.

[4] Haec adversus omnes ictus communia sunt: usus tamen ipse docuit, eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cujusdam pueri, qui quum ab hac ictus esset, et partim ob ipsum vulnus, partim ob immodicos aestus siti premeretur, ac locis siccis alium humorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit, et liberatus est. Credo quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissipandi. Quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo vi [p. 203] verisimile est spissescentem quoque intus humorem hominis ab eo discuti, et sic dari sanitatem.

[5] [5a] In quibusdam etiam aliis serpentibus certa quaedam auxilia satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super vulnus imponunt: quidam super prunam eo imposito vulnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur: tum carbonem ejus super vulnus deligant. [5b] Bibere autem oportet herbae solaris, quam ἡλιοτρόπιον Graeci vocant, semen, vel certe folia ex vino. Super vulnus vero etiam furfures ex aceto, vel ruta silvatica recte imponitur, vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui ab scorpione ictis nihil aliud, quam ex brachio sanguinem miserunt.

[6] Et ad scorpionis autem et aranei ictum, allium cum ruta recte miscetur, ex oleoque contritum superimponitur.

[7] At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois7 percussit, polii, quod aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur. Trifolium quoque et mentastrum, et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque, et casia, et cinnamomum recte per potionem assumuntur.

[8] Adversus chelydri vero ictum, panaces, aut laser vel porri succus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coactum; aut ex eodem hordeacea farina: aut ruta, vel nepeta cum sale contrita, melle adjecto. Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.

[9] Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est, dandusque ei myrrhae et uvae taminiae par modus ex passi hemina; vel radiculae semen, aut polii radix ex vino; et super vulnus furfures ex aceto cocti, imperandumque, ut is conquiescat.

[10] Verum haec genera serpentium et peregrina, et aliquanto magis pestifera sunt; maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte [p. 204] salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Adversus quos satis proficit herba vettonica, vel cantabrica, vel centaurios. vel argemonia, vel trixago, vel personata, vel marina pastinaca, singulae binaeve tritae, et cum vino potui datae, et super vulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et jejuni et jejuno magis nocere: ideoque perniciosissimi sunt quum incubant; utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante progredi, quam quis aliquid assumsit.

[11] Non tam facile iis opitulari est, qui venenum vel in cibo, vel in potione sumserunt: primum, quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt: deinde quia noxa non a cute, sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto vomere: deinde, ubi praecordia exhausit, bibere antidotum; si id non est, vel merum vinum.

[12] [12a] Sunt tamen quaedam remedia propria adversus quaedam venena, maximeque leviora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum lacte contusa, vel galbanum vino adjecto dari, vel lac per se debet. [12b] Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quamplurimum ingerendum est; deinde is vomere cogendus; posteaque laser ex vino dandum: isque, si febre vacat, in calidum balneum mittendus; si non vacat, ungendus ex calefacientibus est: post quae quies ei necessaria est. Si hyoscyamum, fervens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum. Si cerussam, jus malvae, vel juglandes ex vino contritae, maxime prosunt. [12c] Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum, aut coagulum, aut cum aceto laser. Si fungos inutiles quis assumsit, radicula aut e posca, aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi vero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus, et cocturae genere idonei fieri. Nam sive ex oleo inferbuerunt, sive piri surculus cum his inferbuit, omni noxa vacant.

[13] [13a] Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur: itaque sequi videtur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur foliis aut lilii, aut linguae caninae, aut betae in vetere vino [p. 205] oleoque decoctis: quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque, primo et pusulas prohibeant, et summam pelliculam exasperent: deinde ea quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina, vel myrrha cum vino, vel creta cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta, atque ubi usus necessitas incidit, aceto diluta: [13b] ex insequentibus, quaelibet lipara; sed idonea maxime est, quae vel plumbi recrementum, vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinavit, farinam cum ruta, vel porro, vel marrubio, donec crustae cadant: tum ervum cum melle, aut irim, aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit: novissime siccum linamentum.

1 cf. Plin. XVIII, 4, 8

2 19, 20

3 19, 17

4 23, 1

5 cf. Des Etangs, p. 282

6 19, 21

7 cf. Des Etangs, p. 283

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: